Charter Document - 06570010

Charter Document - 06570010


Charter Number: 06570010
Cartulary Title: A Cartulary of Buckland Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1186 - 1187
Date type: Internal, A.D., Papal
Resource Link(s):

Charter:

Urbanus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis magistro et fratribus hospitalis Jerusalem salutem et apostolicam benedictionem attendentes pietatis opera que in recepcione peregrinorum et pauperum in transmarinis partibus exercetis considerantes quoque labores et discrimina que pro defensione Christiani nominis frequenter subire minime formidatis tanto vobis specialius nostrum favorem voluimus impertiri vestris que justis postulacionibus libencius inclinari quanto de sedis apostolice patrocinio spem obtinetis et fiduciam pleniorem Ea igitur consideracione inducti domum de Bochelanda cum omnibus pertinenciis suis vobis a karissimo in Christo filio nostro Henrico illustri Anglorum Rege pia devocione concessam atque mansioni sororum vestri ordinis deputatam sicut eam juste et pacifice possidetis auctoritate vobis apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli omnino homini liceat hanc paginam nostri confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem [] ut superius in principio bullarum precedencium