Charter Document - 06560012

Charter Document - 06560012


Charter Number: 06560012
Cartulary Title: The Cartulary of Boxgrove Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1235
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Claudius A VI (f120r)

Charter:

Henricus Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie Aquitannie et comes Andegavie archiepiscopis episcopis abbatibus prioribus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus præpositis ministris et omnibus ballivis et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et hac carta nostra confirmasse pro nobis et heredibus nostris priori de Boxgrava et monachis ibidem Deo servientibus quod ipsi et eorum successores habeant singulis annis inperpetuum apud Boxgrava unam feriam per tres dies duraturam videlicet in vigilia et in die et in crastino Sancti Blasii martyris Ita tamen quod predicta feria non sit ad nocumentum vicinarum feriarum Quare volumus et firmiter præcipimus pro nobis et heredibus nostris quod predicti prior et monachi eorum successores habeant et teneant inperpetuum predictam feriam sicut predictum est bene et in pace libere et quiete integre et honorifice cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad hujusmodi feriam pertinentibus Hiis testibus venerabilibus patribus Edmundus Cant archiepiscopo Rogerus Lond episcopo Willielmo comite Waremm H comite Herford Willielmo de Farri Radulpho filio Nicholai Godefrido de Caiecumbecumbe Amaurico de sancto Amando Thefil Philipp Gaufrido Dispensari Bartholomo Peche H de Capella Ricardi filii Hugonis Willielmo de Picheford et aliis Data per manum venerabilis patris Radulfus Cycestr episcopi Cancellarii nostri apud Westm xvij die Augusti anno regni nostri xix