Charter Document - 06560011

Charter Document - 06560011


Charter Number: 06560011
Cartulary Title: The Cartulary of Boxgrove Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1146 - 1169
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Claudius A VI (f49v)

Charter:

Hylarius Dei gratia Cicestrensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos carta hæc pervenerit salutem Licet ex injuncto nobis a Deo episcopali officio curam universis subditis nostris debeamus impendere majori tamen studio et sollicitudine religiosorum virorum quieti et utilitati oportet nos providere Et inde est quod Radulfi prioris de Boxgrava monachorumque ibidem Deo servientium precibus annuentes cenobio eorum et ipsis et per eos monasterio Exaquiensi confirmamus possessiones universas que eis legitime concesse sunt vel eis in futurum quorumcunque justa largitione conferentur In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis Ecclesias scilicet que sunt in feudo de Hannac cum terris et decimis ipsis pertinentibus videlicet ecclesiam sancte Marie de Boxgrava ecclesiam sancti Petri de Hantoma ecclesiam sancti Leodegarii de Honestam ecclesiam de Brideham ecclesiam sancti Nicholai de Ichenora ecclesiam sancte Marie de Walborgneton et ecclesiam sancte Marie de Berneham et decimam de Thadeham et duas partes decime de Kienora Totam villam Boxgrave quam dederunt eis Robertus de Haia et Rogerus de sancto Johanne et decimam gabulorum totius parochiæ et mensuram frumenti que Cerchet vocatur in omnibus maneriis suis et in nemore de Hannac ignem et materiam ad omnia ædificia sua et opera et paisson porcis suis et pasturam cunctis animalibus suis Ex dono etiam Willielmi de sancto Johanne xj virgatas terre in villa Walborgneton et pasturam xij bobus et totidem vaccis et omnibus porcis suis et in villa Concone duas virgatas terre et pasturam ovibus partem etiam nemoris sui Boxgrave adjacentis Decimam quoque omnium redituum memorum suorum quocumque modo juste accipiendorum libertates quoque omnes quas eis rex Henricus Robertus de Haya Rogerus de sancto Johanne et Willielmus filius ejus concessisse noscuntur ratas et inconcussas sicut in cartis eorum continetur manere præcipimus Postremo adhuc nolumus vos ignorare quod assensu Rogeri abbatis Exaquii conventusque ejusdem loci nostra etiam interveniente auctoritate statutum est ut in predicto cenobio de Boxgrava ordo monasticus secundum regulam sancti Bene dicti ad minus in numero xiij monachorum in perpetuum observetur