Charter Document - 06560009

Charter Document - 06560009


Charter Number: 06560009
Cartulary Title: The Cartulary of Boxgrove Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1193 - 1221
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Claudius A VI (f37r)

Charter:

Sciant præsentes et futuri quod ego Willielmus de sancto Johanne filius et heres Ade de Port concessi et hac præsenti carta confirmavi ecclesie sancte Marie de Boxgrava et monachis ibidem Deo servientibus omnia illa que dederunt eis Robertus de Haia Rogerus et Willielmus et Robertus de sancto Johanne antecessores mei et alii fideles de honore Hannaci tenentes cum omnibus libertatibus et consuetudinibus sicut in cartis eorum invenitur et continetur expressum in puram et perpetuam elemosinam Præterea dedi eis et concessi pro salute anime mee et antecessorum meorum ad colendum libere et sine contradictione totum planum et boscum quod est juxta culturam illorum quorum fossatum extendit se versus Stangnestede et inde equali mensura usque ad Nordestrete Et ut firmiter teneatur præsentem cartam sigilli mei appositione roboravi Hiis testibus Philippo de Tresgoz Richardo filio suo Rogero Hay Hugone Estormi Richardo de Keisneto Roberto de Sartillei Roberto de Colevill Willielmo Crus Henrico de Hamtonneta Richardo Legardo et pluribus aliis