Charter Document - 06560005
Charter Number: | 06560005 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Boxgrove Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1217 - 1222 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Claudius A VI (f89v) |
Charter:
Notum sit præsentibus et futuris quod ego Johannes de Harumdell pro amore Dei et salute anime mee et antecessorum et heredum meorum dedi et concessi et præsenti charta mea confirmavi Deo et ecclesie sancte Marie de Boxgrave et monachis ibidem Deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam domos et aream cum pertinentiis suis que fuerunt Rogeri fabri in vico orientali de Cicestr inter domum Radulfi de Warham et venellam que vocatur Ponkelane sitas tenendas habendas et possidendas imperpetuum dicte domui pacifice honorifice plenaria et quiete ab omnibus mihi et heredibus meis pertinentibus Salvo redditu domini regis xij et de vj domui de Cicestr Has autem supradictas domos et gardinum cum omnibus eisdem pertinentibus ego Johannes et heredes mei dicte domui de Boxgrava contra omnes homines et feminas garantizabimus et defendemus Dicti vero monachi de Boxgrava dederunt mihi de bonis domus sue viij marcas argenti ad iter meum perficiendum versus Jerusalem Ut autem mea donatio et concessio et confirmatio firma sit inperpetuum et nullius possit ingenio vel malignitate perverti præsentem chartam sigillo meo una cum sigillo civitatis Cicestr roborare dignum duxi Hiis testibus []