Charter Document - 06560002

Charter Document - 06560002


Charter Number: 06560002
Cartulary Title: The Cartulary of Boxgrove Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1173 - 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Claudius A VI (f37v)

Charter:

Notum sit futuris sicut præsentibus quod ego Willielmus comes Arundelli dedi Deo et ecclesie sancte Marie de Boxgrave et monachis ibidem Deo famulantibus unam partem nemoris de Bessesola que ex una parte est juncta nemori de Haumac et ab aliis nemoribus est divisa duabus viis et tribus crucibus Et dedi eis totas Winkingas in boschis et planis sicut eis dividunt ex una parte Nentreselers et ex altera territorium de Haumac Et pro quadam decima quam habebant in manerio meo de Stochtona ad victum unius monachi qui cotidie cantat missam pro fidelibus defunctis in ecclesia de Boxgrave ad altare sancti Johannis dedi eis in eodem manerio xl acras terre cum masuagio Odingari prioris videlicet xxxiij acras quas tenuit Hugelot et iiij quas tenuit Odingarus et tres de dominio que sunt juxta terram cetariorum et pasturam in communionem ville cl ovibus et x bobus et duobus capallis et xx porcis Et ad tenendam unam lampadem im capitulo dedi vij solidatas terre eas quas habebam in Mildentona Hec autem omnia dedi predicte ecclesie in perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omnibus servitiis et auxiliis et omni seculari exactione pro salute domini mei Henrici regis filii Matildis imperatricis dono cujus honorem Arundelli habui et pro me et antecessoribus meis et filiis et pro anima Adelize regine et pro animabus Olivie sororis mee et Olyvae filiæ mee et Agathe que ibi jacent His testibus Roberto abbate de Derefordia Seffrido archidiacono Cicestrie Rogero dapifero com de Norfolc Humfrido de Milleriers Roberto de Pruer Roberto Aguillon Ricardo Aguillom Willielmo Fresteng Rogero Hay Willielmo Hausard Gilberto de Sandervilla Helya de sancto Georgio Radulpho Sanzaver Rogero Mahell Rogero de Keisni Godfridus filius comitis est testis super omnes testes prænominatos precepto comitis patris sui