Charter Document - 06550003
Charter Number: | 06550003 |
---|---|
Cartulary Title: | Roger of Salisbury, First Bishop of Bath and Wells |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1173 - 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis Decano Precentori Archidiaconis et capitulo Wellensis ecclesie salutem et apostolicam benediccionem Justis filiorum ecclesie peticionibus nos convenit libenter annuere et eas effectu prosequente complere ut cum a sede apostolica quod racionabiliter postulant fuerint assecuti ei debeant omni tempore firmiori devocione adherere et ejus honori et exaltacioni fervenciori studio invigilare Ea propter dilecti in domino filii racionabilibus votis et desideriis vestris grato concurrentes assensu vobis et per vos ecclesie vestre canonicas consuetudines libertates quoque et immunitates et episcoporum vestrorum elecciones sicut eas a ducentis retro annis usque ad tempora bone memorie Johannis quondam episcopi vestri qui sibi in bathoniensi ecclesia sedem constituit habuisse noscimini auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Ita tamen ut idem episcopo a vobis eligendo tractari debuerit ne inter vestram et predictam ecclesiam aliqua possit imposterum de eleccione controversia suboriri vos et monachi ipsius ecclesie ad electionem tractandam et faciendam conveniatis et cum inde perfectam honestam et ydoneam conveneritis tu fili Decane secundum antiquam ecclesie tue consuetudinem ipsius eleccionis debeas sollempnem pronunciacionem habere ut persona electa Cantuariensi Archiepiscopo examinanda et promovenda sine contradiccione qualibet presentetur Decernimus ergo nulli omnino hominum licet hanc paginam nostre confirmacionis infringere vel ei aliquatenus contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Anagnie vj idus Januarij