Charter Document - 06540187

Charter Document - 06540187


Charter Number: 06540187
Cartulary Title: Two Chartularies of the Priory of St. Peter at Bath
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1242
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Henrico [] regi Anglie [] Thomas prior [] Cum a vestre regie dignitatis excellentia elegendi nobis pastorem et episcopum benignissime licentia fuerit concessa gratias quantas possumus vobis referimus uberiores Nos vero mandato vestro parere cupientes secundum formam mandati vestri canonice et unanimiter elegimus in pastorem et episcopum nostrum secundum humanam estimationem Deo acceptum et regimini ecclesie nostre sufficientem et vobis fidelem et regno vestro utilem existentem viz magistrum Rogerum Precentorem Sarum cujus scientie eminentiam morum et conversationis honestatem vobis et consilio vestro speramus non esse ignotam Factam igitur de dicto electo communem atque canonicam electionem per fratres nostros Thomam Precentorem et Gilbertum de Dunestorra quos procuratores nostros ad hoc constituimus vobis presentamus devote et humiliter in Domino rogantes quatinus dicte electioni de dicto magistro Rogero facte regium velitis adhibere consensum ipsum divine caritatis intuitu et meritis persone circumspectis ut electum nostrum admittendo Ratum et habemus quicquid per eosdem vel alterum eorum actum fuerit appellando vel contradicendo si quod absit in prejudicium nostrum vel electionis vel electi nostri per quoscumque vel quemcumque quocumque modo fuerit attemptatum In cujus rei [] sigillum Valeat [] Datum anno gratia MCCXLII xv Kal Martii

Source (click image below to view full size)