Charter Document - 06511048
| Charter Number: | 06511048 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 0909 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
eSawyer (S 377) |
Charter:
Ineffabili summo atque eterno rege æternaliter regnante atque omnia visibilia et invisibilia ordinabiliter atque incommutabiliter dispensante et gubernante intelligens omnia pene præterea dicta uel facta que in antecessorum meorum diebus euenerunt fusce obliuioni tradita nisi ea que discrete et sapienter litterarum apicibus commendata sunt coniciensque præsentia et futura eodem modo labi nisi præfato ordine litterarum caracteribus diligenter et studiose a presentium et futurorum temporum regibus et presulibus insignata fuerint Quapropter ego Eadwardus diuina indulgente clementia Angul Saxonum rex tempore quo dioecesim Wentane ecclesie in duas diuisi parochias obnixe rogatus fui a Friðestano quem tunc predicte ecclesie episcopum constitueram ut nouarum astipulatione litterarum sancte ecclesie testamenta uti olim ab antecessoribus meis deuote tradita atque restaurata fuerant confirmans renouarem ob eterne beatitudinis premium et prosperum huius uite excursum terram que Uferantune usitato dicitur uocabulo xl continens mansas tribus in locis diremptas xx at Uferantune cum silua et Taddanleage huic ruri pertinente xv at Wealtham v at Bradanleage ut a meis dudum supradicte Wintoniensi basilice reuerende Trinitati eiusque apostolis Petro Pauloque perpetuo largitum fuerat donario ita hac noua cartula cum meorum auctoritate procerum supradicto præsule obtinente roboratum eterna humilis restauro libertate Sint autem hæc quadripertita rura omni terrene seruitutis iugo libera tribus exceptis rata uidelicet expeditione pontis arcisue restauratione Maneat igitur hæc nostra largiflue renouata dapsilitas uti fuerat fixa per euum Si quis igitur hanc ecclesie libertatem uiolare præsumpserit anathema sit Et inferni cruciatibus adtritus infelix intereat nisi satisfaciendo ante obitum ueniam obtinuerit Hæc cartula scripta est Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi DCCCCVIIII Indictione xii Ego Eadward Rex hanc restaurationem a me renouatam signum sancte crucis propria manu scribendo firmaui Ego Plegmund Archiepiscopus melli fluam donationem prefati regis subscripsi cum signaculo sancte crucis Ego Friðestan episcopus cum consilio eiusdem regis hoc roboraui atque conexi cum triumpho regis eterni Ego Wulfsige episcopus consensi et subscripsi Ego Wighelm episcopus consensi et subscripsi Ego Ceolmund episcopus consensi et subscripsi Ego Werulf presbiter Ego Æþelstan presbiter Ego Beornstan presbiter Ego Ealhstan presbiter Ego Deormod minister Ego Ælfwold minister Ego Aþulf minister Ego Æþelferd minister Ego Wulfheard minister Ego Ælfric minister Ego Wulfhelm minister Ego Uffa minister Ego Æþelnoð minister
