Charter Document - 06511040

Charter Document - 06511040


Charter Number: 06511040
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0900
Date type: Assigned
Resource Link(s): eSawyer (S 1513)

Charter:

Ceolwen indicat in hac carta quia ipsa concedit terram de Aweltuna hoc est xv hidas quas ei vir suus relinquit et pro qua ei pretium datum fuit sub testimonio Ælfredi regis Has ergo concedit conventui Wintoniæ post decessum suum ad refectorium sedis episcopalis cum tali pecunia quæ tunc competens erit ea ratione ut memores sint ejus et animæ Osmodi sicut illis justum videbitur ad anniversarium ejus hoc est septimo die ante rogationes Ipsa quoque præcepit in nomine domini et sancti Petri quod conventus idem eandem terram numquam vendat pro aliqua pecunia a nisi forte pro alia terra quæ eis vicinior sit vel utilior Idem vero conventus spopondit ei quod procurent Wlfstano filio fratris sui quod habeat aliquam hidam liberam quamdiu vivet