Charter Document - 06511011

Charter Document - 06511011


Charter Number: 06511011
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0826
Date type: Internal, A.D., Calendar, Feast, Regnal
Resource Link(s): eSawyer (S 272)

Charter:

Deinde istius agelluli privilegii singrapha caraxatum est in Homtune vii kl Januarius quando natalem sancti Stephani prothomartyris celebramus die secunda dominicæ incarnationis Presidente Ecgberto rege una cum prædicto episcopo Wigthegno cæterisque consiliariis quorum nomina subter adnexa notantur Acta sunt hæc omnia Anno dominicæ incarnationis DCCCXXVI Indictione iiii anno Ecgberhti regis xxiiii ducatus autem sui xiiii Hæc sunt nomina qui consentientes fuerunt huius privilegii testimonio Ego Ecbbertus rex hanc meam donationem et libertatem præfatæ terræ signo alme crucis domini nostri Jhesu Christi roborando propria manu corroboro et corroborando iterum atque iterum signaculo crucis Christi confirmo Signum manus Wigthegni episcopi Signum manus Alcstani episcopi Signum manus Hereferði episcopi Signum manus Burghardi ducis Signum manus Wlfhardi ducis Signum manus Monnede præfecti Signum manus Burhardes præfecti Signum manus Hunes præfecti Signum manus Wethelmes præfecti Signum manus universorum optimatum regis Ecbberti hoc confirmaverunt