Charter Document - 06510202

Charter Document - 06510202


Charter Number: 06510202
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1049
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 1018)

Charter:

Dei unigenitus et coeternus filius mortis dampnato principe patris consedit dextere que perierat primitus ouem reducens celitus nobis siue credentibus uniuersis fidelibus in unius ecclesie sinu matris catholice toto in orbe statuit inuicem fratres fieri et heredes quidem dei coheredes autem Christi nos adoptiui filii per Christum sumus et dei ueritatis attentius si contestes existimus unde doctor egregius Paulus ait apostolus Loquimini ueritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus inuicem membra Igitur ego Eadwardus dei fauente gratia regius Angliarum monarchas penitus sub firmo ueritatis Christiane testimonio meorum cuidam militari obsequio subditorum nomine Ælfwino in loco uulgari usitatione Hamaladuna dicto terram carruge unius culti bilem una cum pratis pascuis campis atque siluis annuendo dispono et disponendo annuo quatinus perpetualiter omni absque contradictione et aduersione etiam et seruitio dum uixerit possideat et postmodum heredi habiliter cuicumque posterorum uoluerit eodem absoluto uel expedito ritu possidendam relinquat Unde mea regali sanctione procerumque meorum opitulatione anno ab incarnatione dominica MXLIX præsentis testimonii carta in Wentana describitur urbe presulante in ea dei gratia Stigando antistite eodemque cum ceteris meis fidelibus consignante quorum nomina patent ecce que memoriter teneantur in testimonio sine falsitate + Ego Eadwardus sic confirmo primus ne sit ullus unquam in Anglorum terra qui destruat cartam + Ego Eadsinus Dorobernensis ecclesie archiepiscopus hanc pietatem diuulgaui + Ego Ælfricus Eboracensis ciuitatis archipresul hanc donationem adsignaui + Ego Stigandus Wintoniensis ecclesie episcopus consolidaui + Ego Heremannus Wiltuniensis episcopus confirmaui + Ego Leofricus Cridiensis episcopus corroboraui + Ego Godwine dux + Ego Leofric dux + Ego Harold dux