Charter Document - 06510198

Charter Document - 06510198


Charter Number: 06510198
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1046
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 1013)

Charter:

Inspirante gratia diuina egregius agonista sermocinatus est in scripturis diuinis dicens Omnia que uidentur temporalia sunt que autem non uidentur eterna iccirco superflua utentibus diuinus sermo ut suprataxati sumus terribiliter præmonet ut huius seculi caduca contempnentes et spiritualia imitantes celestia properemus ad regna Quamobrem ego Eadwardus desiderio regni celestis exardens fauente superno numine basileus industrius Anglorum cunctarumque gentium in circuitu persistentium cuidam episcoporum meorum Ælfwino Wintoniensem prouidenti parochiam dignatus sum sex largiri mansas in illo loco ubi uulgares prisco more nobilique relatione Hodingatun uocitant cum pratis pascuis necnon et siluis siluarumque densitatibus ut hæc prospere possideat ac æternaliter teneat dum huius eui fragilis cursum tenuerit post se autem ueluti adfirmauimus cuicumque uoluerit heredi derelinquat ceu supradiximus in eternam hereditatem Fiat enim præfata terra ab omni seruili iugo libera cum omnibus sibi rite pertinentibus exceptis his tribus expeditione pontis arcisue coædificatione Denique uero si quis nobis non optantibus nostrum hoc donum uiolari fraudulenter perpetrando consenserit consideret hinc se die ultima iudicii coram deo rationem redditurum atque cum reprobis quibus dicitur Discedite a me maledicti in ignem eternum penis atrocibus esse passurum si non antea corporea lamentatione emendauerit Istis terminis predicta terra circumgyrata esse uidetur Ðis sind ðæra syx hida landgemæra to Hodingatune Ærest of ðære bydene up andlang dic innan ða hyrnan ðet suð anlang dic innan ða hyrnan of ðære hyrnan on horsgerstun suðewurdne ðæt up bæ dic innan ða stret ðet on feower wegas swa andlang hecgan on hlidgeat ðæt up on weargeburninga gemæra ðæt suð andlang ðere hornrewe on mapoldre get ðet anlang dene on ðone gemænen þorn swa be scealdedeninga gemære to ðære dice herde andlang hricges to wrute sole of wrute sole andlang hricges on riscmære and swa on holan dene on upicenes hlywan andlang rewe innan humbaldinggraf westeweardne ðæt on heselmæres graf easteweardne swa þurh ðone pryuet on þristan dene ðæt up be hecgan on hadaca lea swa on Ælgares hagan at ðam heðanan byrigelsan ðæt andlang dene eft on ða bydene Anno siquidem incarnationis dominice MXLVI his litteris fuit hæc libertas ad notitiam principum quorum inferius notantur onomata ita + Ego Eadwardus rex totius Britanniæ præfatam meam donationem cum sigillo sancte crucis regali stabilimento affirmaui + Ego Eadgið eiusdem regis con laterano hanc regalem donationem gaudentur stabiliui + Ego Siweardus archiepiscopus triumphalem agie crucis trophæum huic regio muneri gaudentur impressi + Ego Ælfricus archipresul hanc territorium schedulam signo sancte crucis diligenter adsignare curaui + Ego Ælfwinus Wintoniensis episcopus consolidaui + Ego Hermannus Wiltoniensis episcopus confirmaui + Ego Godwinus dux + Ego Leofric dux + Ego Ordgar minister + Ego Osgod minister