Charter Document - 06510197

Charter Document - 06510197


Charter Number: 06510197
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1045
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 1012)

Charter:

Rege regum et domino dominantium in eternum omnipotenter ubique regnante summaque et ineffabili sua clementia uniuersa celestium et terrestrium atque infernorum agmina moderante atque gubernante Cunctis sapientibus notum ac manifestum constat quod omnium mortalium dicta uel facta pro multiplici huius fragilis uite perturbatione frequenter recedent ex memoria nisi ob recordationis cautela litteris sint commendata sicque ad memoriam frequentius reuocata Idcirco ego Eadweardus gratia dei industrius rex Anglorum omniumque insularum in circuitu persistentium audiens huius fragilis uite miseriam et breuitatem et magnam future uite beatitudinem et eternitatem mente compunctus tradidi sancto Petro principi apostolorum et coapostolo eius Paulo qui omnium est doctor gentium aliquam ruris portiunculam octo uidelicet cassatos retinentem illo in loco quem uulgares prisco more mobilique relatione Stanham appellare solent ea ratione ut illud modicum nostrum donatium iugiter maneat subiectum illo sancto monasterio quod solito uocitabulo nominatum est Uetustissimum quodque in honore sancte trinitatis est dedicatum ad supradictorum apostolorum memoriam ut per eorundem apostolorum adiutorium merear consequi ueniam delictorum et aliquam partem eternorum gaudiorum Maneat igitur hoc meum largifluum donum eterna libertate iocundum cum omnibus ad se rite pertinentibus pascuis pratis aquarum riuulis siluarumque densitatibus excepto tantummodo communi omnium labore arcis uidelicet constructione pontisue recuperatione necnon et expeditione contra hostes patrie Quicunque igitur hanc nostram augere uoluerit elemosinam ad honorem et memoriam supradictorum apostolorum hic et in futuro cunctorum recipiat incrementa bonorum eorundem sanctorum precibus apostolorum Et si aliquis quod absit diabolico inflatus spiritu hanc ruris portiunculam a supradicto Uetusto præsumpserit tollere monasterio excommunicatus sit a domino Iesu Christo et omnibus sanctis eius cum Iuda proditore domini nostri Ihesu Christi saluatoris et cum miserrimo Pilato suppliciis deputetur infernalibus nisi preuaricationis sue nequitiam digna satisfactione dum uacat aboleuerit quantocius Circuitio igitur supradicte telluris his circumgyratur limitibus Ðis synd ða landgemæro to Stanham Ærest on swæðeling wylle andlang streamæs upp on ðæs cingæs ræwe andlang ræwæ on ða ealdan Icenan of ðære ealdan Icenan on ufwyrd ðonæ orcerd on ða niwan ea of ðære niwan ea andlang mearcæ on ða lampyttas of ðam lampyttan andlang mearce on waddan stoce of waddan stocce andlang mearce on ðæne hwitan stan of ðam hwitan stane andlang mearce on wichyðe at midne stream andlang streames upp on ða lace of ðære lace andlang mearce to æcergeate of æcergeate on holan broc andlang broces on portes wuda norðewyrðan on ðone grænan weg andlang stræte æft on swæðeling wylle and seo feldles gemæne and ðæt mynster at Wic and seo hid ðæ ðærto lið and vi æceras and se iggað at portes bricge and healfe sæwære and se mylnstede at Mannæs bricge Anno dominice incarnationis millesimo quadragesimo quinto indictione xiii et nullis epactis atque uno concurrente rotantibus hæc regalis concessio atque donatio facta est sub astipulatione primatum quorum nomina hic caraxata sunt + Ego Eadweardus rex tocius Britanniæ præfatam meam donationem cum sigillo sancte crucis regali stabilimento affirmaui + Ego Eadgyð eiusdem regis con laterano hanc regalem donationem gaudentur stabiliui + Ego Syweardus archiepiscopus triumphalem agie crucis trophæum huic regio muneri gaudentur impressi + Ego Ælfricus archipresul hanc territorium schedulam signo sancte crucis diligenter adsignare curaui + Ego Ælfwinus Wintoniensis episcopus consolidaui + Ego Lufingus Cridiensis episcopus coadunaui + Ego Æðelstanus Herfordensis episcopus corroboraui + Ego Eadnoðus Dorcensis episcopus confirmaui + Ego Duduco Uuillensis episcopus consolidaui + Ego Heremannus Wiltuniensis episcopus consensi + Ego Grimkillus Australium Saxonum episcopus condixi + Ego Wulfsinus Licetfeldensis episcopus conscripsi + Ego Brihtwinus Scireburnensis episcopus conclusi + Ego Godwine dux + Ego Leofric dux + Ego Siweard dux + Ego Swegen dux + Ego Ælfwine abbas + Ego Æðewerd abbas + Ego Æðelstan abbas + Ego Ælfstan abbas + Ego Siwerd abbas + Ego Harold minister + Ego Ordgar minister + Ego Osgod minister + Ego Odda minister + Ego Brihtric minister + Ego Ælfgar minister + Ego Ælfstan minister + Ego Carl minister + Ego Ðured minister