Charter Document - 06510195
| Charter Number: | 06510195 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
| Charter Language: | Latin, English |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1045 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
eSawyer (S 1008) |
Charter:
Px In nomine domini nostri Iesu Christi qui cuncta gubernat et regit quique sua multimoda potentia omnibus ut uoluerit finem imponit et de secretis humane nature mysteriis docet ut cum his fugitiuis et sine dubio transitoriis possessiunculis iugiter mansura et æternaliter regna mercanda dei suffragio adipiscenda sunt Qua de re ego Eaduueardus diuina mihi arridente gratia rex Anglorum et eque totius Albionis aliquam ruris partem septem uidelicet cassatos illo in loco qui uulgariter Melebroc dicitur cuidam episcoporum meorum perpetualiter trado Ælfuuino uidelicet Uuentane ciuitatis episcopo ut hoc nostrum donum habeat quamdiu uiuat et post se cuicumque uoluerit heredi derelinquat cum campis pascuis pratis siluis Hæc igitur tellus a cuncta sit sequestrata seruitute nisi pontis et arcis ac expeditionis iuuamine Si quis autem hoc nostrum donum infringere temtauerit nullius aduentantis consolationem uspiam repperiat nisi ante obitum suum emendauerit quod hic contra nostrum decretum peregit Istis namque terminis ambitur predicta tellus Ðis synd þa landgemæra to Mylebroc Ærest of hreod bricge on tærstan stream andlang streames on hnut scyllinga mearce and swa andlang mearce on þone holan weg of þan holan wege andlang mearce on fearninga broc and swa andlang mearce on mylebroces ford and swa east andlang mearce on þunres lea norðeweardne þanan andlang weges on cyninges dic and swa andlang mearce on þone oðerne holan weg of þam wege on ða ea and se werstede be suðan hreaod bricge ut þurh þone stream on þæs cynges stæð and swa andlang streames eft on hreod bricge and se haga on Hamtune þe þærto gebyrað Anno dominice incarnationis millesimo quadragesimo quinto indictione xiii et nullis epactis atque uno concurrente rotantibus hæc regalis concessio atque donatio facta est sub astipulatione primatum quorum nomina hic caraxata sunt + Ego Eaduueardus rex totius Bryttannie præfatam meam donationem cum sigillo sancte crucis regali stabilimento affirmaui + Ego Eadgyð eiusdem regis con laterano hanc regalem donationem gaudentur stabiliui + Ego Siweardus archiepiscopus triumphalem agie crucis trophæum hic regie munere gaudentur inpressi + Ego Ælfricus archipresul hanc territorium schedulam signo sancte crucis diligenter adsignare curaui + Ego Ælfwinus Uuintoniensis episcopus consolidaui + Ego Lyfingus Cridiensis episcopus coadunaui + Ego Heremannus Uuiltuniensis episcopus corroboraui + Ego Æþelstanus Herfordensis episcopus confirmaui + Ego Eadnoðus Dorcensis episcopus consensi + Ego Duduco Uuillensis episcopus con sigillari + Ego Grimkillus Australium Saxonum episcopus conscripsi + Ego Wulfsinus Licetfeldensis episcopus condixi + Ego Brihtwinus Scirburnensis episcopus conclusi + Ego Godwine dux + Ego Leofric dux + Ego Siwerd dux + Ego Swegen dux + Ego Harold dux + Ego Beorn dux + Ego Ælfwine abbas + Ego Æþelwerd abbas + Ego Æþelstan abbas + Ego Ordgar minister + Ego Osgod minister + Ego Odda minister + Ego Brihtric minister + Ego Ælfgar minister + Ego Ælfstan minister + Ego Carl minister + Ego Ælfric minister + Ego Godric minister
