Charter Document - 06510194

Charter Document - 06510194


Charter Number: 06510194
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1045
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 1007)

Charter:

Regnante inperpetuum domino nostro Ihesu Christo super omnia que in celo et in terra ab eo mirabiliter gubernantur Ego Eadwardus rex Anglorum priuilegii huius descriptionem omnibus innotesco me Wentane ciuitatis episcopo nomine Ælfwino quandam ruris partem octo uidelicet mansarum illo in loco quem soli cole Heantun uocitant in possessionem sempiternam dedisse ita prorsus ita plane quatinus hoc donum nostrum sicut sibi uoluntas fuerit quamdiu uixerit possideat postque se quemcunque elegerit heredem succedendum præficiat Et quicunque eum libertatis huius dignitate exheredauerit maledictione perpetua dampnetur nisi nequitie sue prauitatem penitudine correxerit digna Sit uero libertas hæc in uniuersis rebus paruis et magnis absque omni humana seruitute liberrima exceptis tribus causis arcis scilicet pontisue constructione et expeditione Prænotata uero telluris limites hi sunt Ðis synd ða landgemæro to Heantune Ærest on ðone suðan hlinc of ðam hlince on ellenford upp on ðone hricg andlang hricges on wines heafdes þorn of ðam þorne on colan treow of colan treowe on crawan þorn of crawan þorne innan ða bæc of ðam bæce on ðone middemestan beorh on bromdæne andlang bromdæne innan smalan dæne of smalan dæne on clinca leage of clinca leage on ða greatan bæce innon næddærheall of nedderheale on linleage of linleage on hyrdes treow of hurdes treowe on ðone grætan hlincg of ðam greatan hlince on acstede leage of acstede leage on ðone rugan beorh of ðam beorga on weoleage of weoleage on Wulfredes wyrð of Wulfredes wyrðe on cadan hangre of cadan hangran on ræling beorgas of reling beorgan on ðone greatan hlincg Anno dominice incarnationis millesimo quadragesimo quinto indictione xiii et nullis epactis atque uno concurrente rotantibus hæc regalis concessio atque donatio facta est sub astipulatione primatum quorum nomina hic caraxata sunt + Ego Eadweardus rex totius Britanniæ præfatam meam donationem cum sigillo sancte crucis regali stabilimento affirmaui + Ego Eadgyð eiusdem regis con laterano hanc regalem donationem gaudentur stabiliui + Ego Siweardus archiepiscopus triumphalem agie crucis trophæum huic regio muneri gaudentur impressi + Ego Ælfricus archipresul hanc territorium schedulam signo sancte crucis diligenter adsignare curaui + Ego Ælfwinus Wintoniensis episcopus consolidaui + Ego Lyfingus Cridiensis episcopus coadunaui + Ego Æðelstanus Herfordensis episcopus corroboraui + Ego Eadnoðus Dorcensis episcopus confirmaui + Ego Heremannus Wiltuniensis episcopus con sigillari + Ego Duduco Willensis episcopus conscripsi + Ego Grimkillus Australium Saxonum episcopus condixi + Ego Wulfsinus Licetfeldensis episcopus consensi + Ego Brightwinus Scirburnensis episcopus conclusi + Ego Godwine dux + Ego Leofric dux + Ego Siwerd dux + Ego Swegen dux + Ego Ælfwine dux + Ego Æðelweard dux + Ego Æðelstan dux + Ego Ælfstan dux + Ego Siwerd dux + Ego Harold minister + Ego Ordgar minister + Ego Osgod minister + Ego Odda minister + Ego Brihtric minister + Ego Ælfgar minister + Ego Ælfstan minister + Ego Carl minister + Ego Ðured minister