Charter Document - 06510193

Charter Document - 06510193


Charter Number: 06510193
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1044
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 1006)

Charter:

Omnibus flebilia et detestanda huius fluctuantis seculi piacula diris obscene horrendeque mortalitatis latratibus circumsepta omnique spurcitia saginata non nos patrie indeptæ pacis securos sed quasi fetide corruptelæ in uoraginem casuros prouocando ammonent ut ea toto mentis conamine cum casibus suis despiciendo abiciamus et penitus uelut fastidiosam melancholicæ nausiam abominando fugiamus et diligenter ad illud attendamus quod præcipit sermo euangelicus ita inquiens Date et dabitur uobis uere sicut quidam dicit sapiens Hilarem datorem diligit deus Hac ergo salutari ammonitione adtactus ego Eadwardus annuente superna dei clementia rex tocius Anglice nationis huius seculi caduca pro nichilo ducens sed cum transitoriis æternaliter permansura adipisci cupiens fugitiuam et sine dubio transitoriam dare non differo possessiunculam ut iugiter mansuram in regno Christi et dei recipiam Proinde omnibus innotesco me nunc aliquam telluris partem ouanter dedisse sancto Petro et coapostolo eius Paulo ut peccatorum meorum magnitudo ex parte releuetur a domino Iesu Christo qui est uera et exoptata omnium peccatorum remissio Huius ergo telluris uocabulum Pipmynster est appellatum illaque terra quindecim mansarum retinet amplitudinem quam etiam sicut supradixi ad Uetustum dedi monasterium quod in ciuitate Wintonia est situm et in honore supradictorum apostolorum consecratum pro mee anime salute et parentum meorum Sit autem predicta terra ab omni mundiali seruitio libera cum pascuis et pratis siluarumque densitatibus et cum omnibus aliis ad se rite pertinentibus exceptis his tribus communium utilitatum necessitatibus hoc est arcis recuperatione uel pontis restauratione seu expeditione in hostes patrie Si quis autem quod absit diabolico inflatus spiritu hanc mee compositionis ac confirmationis schedulam demere uel infringere temptauerit et terram supradictorum apostolorum per uiolentiam sibi usurpare præsumpserit segregetur a dei consortio et participatione omnium sanctorum in hoc sancto monasterio requiescentium et eterna confusione edacibus tormentorum flammis deputetur in secula seculorum nisi quantocius suam peruersam emendare curauerit rapinam per condignam satisfactionem Prænotata uero telluris limites ita plane sunt dilatate Ðis synd ðera xv hida landgemere to Pipmynstre ðæt is erest on binnacumbes broc ðonne andlang broces ondun to ðære hæcginge ðanon on gerihta on fyrslege of forslege on ðone eastran stream andlang streames on Tugeles mor of Tugeles more to ðære foxec of ðære foxec to heardan geate of heardan geate to Twinteles ham of Twinteles hamme to deopa forda of deopa forda east on gerihte to drindlea of trindlea andlang broces to wægela byrig of wegela byrig on ðone gregean stan of ðan gregean stane to readan forda of reada forda on gerihte to Scora dic of Scora dic andlang herpaðes to langgan hamme of langgan hamme on ðone gregean stan of ðam gregean stane upp on epsgweg to ðære greatan lindan of ðære greatan lindam on oxena feld easteweardne upp to ðam stanbeorge of ðam stanbeorge upp on wealderes weg to pidles beorge of piples beorge on wiðicumbes heafod of wiðicumbes heafde west on gerihta to ðære readan dic of ðære readan dic norð on gerihte on ðone acbeara easteweardne of ðam acbeara west andlang herpðes to ðære haran apelduran of ðære haran apeldyran eft on binnacumbes broc Anno dominice incarnationis millesimo quadragesimo quarto indictione duodecima et septem concurrentibus atque octodecim epactis rotantibus hæc regalis concessio atque donatio facta est sub astipulatione primatum quorum nomina hic caraxata sunt + Ego Eadwardus rex tocius Britanniæ præfatam meam donationem cum sigillo sancte crucis regali stabilimento affirmaui + Ego Ælfgyfu eiusdem regis mater hanc regalem donationem cum sigillo sancte crucis ouanter diuulgaui + Ego Eadsinus archiepiscopus triumphalem agie crucis trophæum huic regio muneri gaudentur impressi + Ego Ælfricus archipresul hanc territorium schedulam signo sancte crucis diligenter adsignare curaui + Ego Ælfwinus Wintoniensis episcopus consolidaui + Ego Byrhtwoldus Wiltuniensis episcopus coadunaui + Ego Ælfweardus Lundoniensis episcopus corroboraui + Ego Lyfingus Cridiensis episcopus confirmaui + Ego Æðelstanus Herfordensis episcopus consigillaui + Ego Eadnoðus Dorcensis episcopus conscripsi + Ego Duduco Willensis episcopus condixi + Ego Grimgillus Australium Saxonum episcopus consensi + Ego Wulfsinus Licetfeldensis episcopus conclusi + Ego Brihtwinus Scirburnensis episcopus commodum duxi + Ego Godwine dux + Ego Leofric dux + Ego Siweard dux + Ego Swegen dux + Ego Ælfwine abbas + Ego Æðelweard abbas + Ego Siweard abbas + Ego Leofsige abbas + Ego Ælfsige abbas + Ego Ælfstan abbas + Ego Ordgar minister + Ego Osgod minister + Ego Odda minister + Ego Ælfgar minister + Ego Brichtric minister + Ego Æðelwig minister + Ego Ðureð minister + Ego Ælfstan minister + Ego Carl minister + Ego Ordulf minister