Charter Document - 06510192
| Charter Number: | 06510192 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
| Charter Language: | Latin, English |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1044 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
eSawyer (S 1001) |
Charter:
Christi omnipotentis dei largiflua bonitas omnino laudanda omnique est laude præferenda que nullo bonitatis termino ualet concludi utpote idem deus ipse sit sue bonitatis bonitas distribuens gratis non tantum dignis uerum etiam indignis participium bonitatis sue est quippe rex regum omniumque subsistentium uisibilium eque inuisibilium creator et sue creationis discretissimus dispositor disponens omnia sibi libito uti competi diuine dominationi eius nam quosdam libero arbitrio quibusdam præficit dignitate huius seculi et opibus diuersis quibus rursum mandat ut ipsi eorum inopiam sua sufficientia releuare debeant qui minus abundant secularibus negociis et pro hoc possint maiori mercede ab eo donari Unde ego Eadwardus rex Anglice nationis eius ammonitione prouocatus pro adipiscenda remunerationis mercede dono cuidam familiari episcopo meo Ælfwino pro fideli obsequio quo michi fideliter obsecundatur xxx uidelicet mansas in loco quem soicole illius uocant Wittannige ut eas quoad uiuit libere possideat et post mortem det sibi placito cuicunque elegerit Sit itaque ruris culum illud ab omni mundiali seruitio liberum excepto communi seruitio hoc est arcis recuperatione et pontis restauratione ac expeditione in hostes patrie Si quispiam quoquomodo male mentis conamine hoc meum donatiuum donum infringere uel abripere per uiolentiam uoluerit priuatus a consortio dei qui nos imperat iuniorum nostrorum necessitatibus subuenire pro suo amore constringatur et obligetur inextricabilium nodorum habenis perpetue dampnationis nisi resipiscat et penitentiæ uenia deleat Ðis synt ða landgemæra to Wittannige Ærest andlang ðæs streames on ðone mædham ðe hyrnð into Scylftune and fram Scylftune andlang streames ðæt it cymð to ðam mylewere ðe hyrnð into duceling dune of ðæm wære ofær ðone wegean mor into hocslew ðanon on ða niwan dic of ðære dic on horninga mære of horninga mære andlang ðæs gemæres to hlæwan slæde of ðam slæde into dufan doppe and swa andlang gemæres into Leofstanes bricge of Leofestanes bricge into kytelaceras of kytelacæras innon ða wudestret andlang ðære strete into hafoces hlæwe of hafoces hlewæ innon wænric of wenric to swondæne æfter swondæne to ðære haran apeldran of ðære apeldran andlang gemæres innan swonlege of swonleage upp to ðam heafdam of ðam heafdan andlang surode innan huntenan weg andlang huntenan wege into Wicham of Wicham a be ðare wyrtruman ðæt hit cymð on sceapa weg of sceapa wege andlang rihtes gemæres innan æcenes feld of æcenes felda andlang rihtes gemæres of kicgestan of kicgestane into æceres felda of æcenes felda ðær ða cnihtas licgað and fram ham ðe ða cnihtas licgað on mætseg andlang metseg into wenric Anno dominice incarnationis millesimo quadragesimo quarto indictione duodecima et septem concurrentibus atque xviii epactis rotantibus hæc regalis concessio atque donatio facta est sub astipulatione primatum quorum nomina hic caraxata sunt + Ego Eadwardus rex totius Britanniæ præfatam meam donationem cum sigillo sancte crucis regali stabilimento affirmaui + Ego Ælfgyfu eiusdem regis mater hanc regalem donationem cum trophæo agie crucis ouanter diuulgaui + Ego Eadsinus archiepiscopus triumphalem agie crucis trophæum huic regio muneri gaudentur impressi + Ego Ælfricus archipresul hanc territorium schedulam signo sancte crucis diligenter adsignare curaui + Ego Ælfwinus Wintoniensis episcopus consolidaui + Ego Beorhtwoldus Wiltuniensis episcopus coadunaui + Ego Eaðnoðus Dorcensis episcopus corroboraui + Ego Lyfingus Cridiensis episcopus confirmaui + Ego Æðelstanus Herfordensis episcopus consigillaui + Ego Ælfweardus Lundoniensis episcopus conscripsi + Ego Duduco Uuillensis episcopus condixi + Ego Grimkyllus Australium Saxonum episcoups consensi + Ego Wulfsynus Licetfeldensis episcopus conclusi + Ego Bryhtwinus Scirburnensis episcopus commodum duxi + Ego Godwine dux + Ego Leofric dux + Ego Siwerd dux + Ego Swegen dux + Ego Ælfwine dux + Ego Ælfwerd dux + Ego Sywerd dux + Ego Leofsige dux + Ego Ælfsige dux + Ego Ælfstan dux + Ego Ordgar minister + Ego Osgod minister + Ego Odda minister + Ego Ælfgar minister + Ego Brihtric minister + Ego Æðelwig minister + Ego Ðureð minister + Ego Ælfstan minister + Ego Carl minister + Ego Ordulf minister
