Charter Document - 06510188
| Charter Number: | 06510188 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
| Charter Language: | Latin, English |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1042 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
eSawyer (S 994) |
Charter:
In nomine altithroni qui cuncta supra simul et in imis gubernat atque regit Quique sua multimoda potentia omnibus ut uoluerit finem imponit et de secretis humane nature mysteriis docet ut cum his fugitiuis et sine dubio transitoriis possessiunculis iugiter mansura et æternaliter regna mercanda dei suffragio adipiscenda sunt Qua de re ego Harðacnut diuina mihi arridente gratia rex Anglorum et eque totius Albionis aliquam ruris partem unam uidelicet mansam illo in loco qui a soli colis Seolescumb est dictus in perpetuam hereditatem condono Ælfuuino Uuintoniensis ciuitatis episcopo pro eius amabili subiectione atque obedientia ut telluris illius portiunculam cum omnibus ad se rite pertinentibus æternaliter possideat quamdiu uitam habeat et post generalem transitum qui cunctis certus constat cuicumque heredi uoluerit in perpetuum derelinquat Terra uero prænominata in omnibus sit libera sibi suisque successoribus præter arcis pontisue constructione expeditionisque adiuuamine Si quis quod absit diabolico inflatus spiritu hanc mee compositionis ac confirmationis breuiculam demere uel infringere temptauerit sciat se diuinis carere muneribus et penis subiacere perpetuis nisi citius emendauerit hoc quod contra nostrum decretum deliquit Et quicumque hoc nostrum stabilire uoluerit donum omne habeat bonum in secula seculorum Predicta siquidem tellus his circumcincta clarescit limitibus Ðis synd ða landgemæra to ðære hide at Seolescumbe Ærest of Seolesburnan andlang ðæs beces of ðam bece suð andlang ðæs weges on Leofwines dene of Leofwines dene east andlang ðæs weges on bradan lea of ðam lea suð andlang weges on Citware mearce of Citware mearce west innan Seolescumb Anno dominice incarnationis millesimo quadragesimo secundo indictione decima uiginti sex epactis occurrentibus et quatuor concurrentibus ad plaudentibus propalata est hæc libertas ad notitiam principum his literis quorumque principum onomata inferius ita sunt designata + Ego Harðacnut rex totius Britanniæ præfatam meam donationem cum sigillo sancte crucis regali stabilimento affirmaui + Ego Ælfgyfu eiusdem regis mater hanc regalem donationem cum trophæo agie crucis ouanter diuulgaui + Ego Eadsinus archiepiscopus triumphalem agie crucis trophæum huic regio muneri gaudentur impressi + Ego Ælfricus archipresul hanc territorium schedulam signo sancte crucis diligenter adsignare curaui + Ego Ælfwinus Uuintoniensis episcopus consolidaui + Ego Beorhtwoldus Uuiltuniensis episcopus coadunaui + Ego Ælfweardus Lundoniensis episcopus corroboraui + Ego Lyfingus Cridiensis episcopus confirmaui + Ego Æðelstanus Herfordensis episcopus con sigillari + Ego Eadnoðus Dorcensis episcopus consensi + Ego Duduco Uuillensis episcopus consensi + Ego Grimkillus Australium Saxonum episcopus condixi + Ego Wulfsinus Licetfeldensis episcopus conclusi + Ego Brihtwinus Scirburnensis episcopus commodum duxi + Ego Godwine dux + Ego Leofric dux + Ego Siwerd dux + Ego Ðurig dux + Ego Ælfwine abbas + Ego Æðelwerd abbas + Ego Siwerd abbas + Ego Leofsige abbas + Ego Æðelstan abbas + Ego Ælfstan abbas + Ego Osgod minister + Ego Ordgar minister + Ego Ðurgils minister + Ego Odda minister + Ego Brihtric minister + Ego Carl minister + Ego Attser minister + Ego Ðured minister + Ego Ælfstan minister + Ego Bryxsige minister
