Charter Document - 06510187
Charter Number: | 06510187 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Renewal |
Date: | 1035 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 976) |
Charter:
Ego Cnut rex per dei gratiam totius Angliæ regni atque Danorum pontificibus meis reuelo et ducibus meis optimatibus cum eis etiam in simul Danis et Anglis quod ad monasterium uetus quod est in Wintonia æternaliter concedo Christi ad laudem sanctoque Petro atque Paulo sanctisque inibi quiescentibus quatinus monasterium illud liberum permaneat ab omni seruitio seculari exceptis operibus illis que cunctis populis communia sunt scilicet expeditione siue sit in nauali collectione siue in pedestri pontisque instauratione murique fabrica et quicquid interea ab omnibus generaliter pernecessarium fuerit uiguit autem libertas ista longo tempore ad predictum monasterium in diebus priorum regum qui ante nos regnauerunt Proinde generaliter omnibus diuulgo augmentum quod huic libertati adicere curaui pro anime mee redemptione omniumque ante uel post me regnantium regum id sunt scelera que dicuntur Anglice hamsocne and forsteallas and myndbrycas omnisque correctio siue magni siue parui super uniuersos quibus obedire debent qui monasterio illo ad manum dei presunt Nunc ergo annuo et concedo hanc libertatem domino meo qui bona mihi plurima concessit quibus in hoc seculo perfunctus sum et beato Petro qui potestatem habet in celo et in terra ligandi itemque soluendi ad eternum incolum contra crimina queque nefaria Proinde præcipio per magnam maiestatem dei ut nullus successorum meorum hanc commutare præsumat libertatem Si quis forte per quamlibet temeritatem aut per diabolicam instigationem hanc libertatem perfringere uoluerit siue hanc institutionem in aliud mutare præsumpserit sit maledictus omnibus maledictionibus que in uniuersis sanctis ascriptæ sunt libris sitque segregatus a communione domini nostri Ihesu Christi omniumque sanctorum suorum ligatusque perseueret quamdiu uixerit eisdem uinculis que per seipsum dominus suis tradidit apostolis Petro atque Paulo et post maledictum exitum suum crucietur iugiter in profundissimo puteo ardeatque in inferno cum diabolo et cum maledictis spiritibus secum sine fine habitantibus nisi ante mortem suam emendauerit quod iniuste commiserat Hæc siquidem libertas renouata fuit anno dominice incarnationis MXXXV omnibus Anglorum episcopis et ducibus abbatibus et principibus consentientibus atque maledictionem eternam imponentibus huic libertati uiolatoribus pacem quoque et uitam eternam optantes huic ipsi libertati piis fautoribus quorum seniorum et principum uocabula stilus præsens hoc ordine luculenter demonstrat + Ego Cnut rex Anglorum multarumque in circuitu adiacentium insularum nationum hoc nostre donum renouationis hac schedula demonstrari congruum duxi + Ego Ælfgyfu regina eiusdem regis donationem ouanter diuulgaui + Ego Æðelnoðus Dorouernensis ecclesie archiepiscopus confirmaui + Ego Ælfricus archiepiscopus Eboracensis ecclesie corroboraui + Ego Ælfwinus Wintoniensis ecclesie episcopus conscripsi + Ego Ælfwius Lundoniensis ecclesie episcopus consolidaui + Ego Bryhtwoldus Wiltoniensis ecclesie episcopus consigillaui + Ego Godwinus dux + Ego Leofric dux + Ego Asgod minister + Ego Ælfwine minister + Ego Ðurcil minister + Ego Ordgar minister