Charter Document - 06510185

Charter Document - 06510185


Charter Number: 06510185
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1033
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 970)

Charter:

Christi omnipotentis dei largiflua bonitas omnino laudanda omnique est laude præferenda que nullo bonitatis termino ualet concludi utpote idem deus ipse sit sue bonitatis bonitas distribuens gratis non tantum dignis uerum etiam indignis participium bonitatis sue est quippe rex regum omniumque subsistentium uisibilium atque inuisibilium creator et sue creationis discretissimus dispositor disponens omnia sibi libito uti competit diuine dominationi eius nam quosdam libero arbitrio quibusdam præficit dignitate huius seculi et opibus diuersis quibus rursum mandat ut ipsi eorum inopiam sua sufficientia releuare debeant qui minus abundant secularibus negociis et pro hoc possint maiori mercede ab eo donari Unde ego Cnut rex Anglice nationis eius ammonitione prouocatus pro adipiscenda remunerationis mercede dono cuidam familiari duci meo Godwino pro fideli obsequio quo michi fideliter obsecundatur x scilicet mansas in loco quem soli cole illius uocant Polhematun ut eas quoad uiuit libere possideat et post mortem det sibi placito cuicumque elegerit Sit itaque ruris culum illud ab omni mundiali seruitio liberum excepto communi seruitio hoc est arcis recuperatione et pontis restauratione ac expeditione in hostes patrie Si quispiam quoquomodo male mentis conamine hoc meum donatiuum donum infringere uel abripere per uiolentiam uoluerit priuatus consortio dei qui nos imperat iuniorum nostrorum necessitatibus subuenire pro suo amore constringatur et obligetur inextricabilium nodorum habenis perpetue dampnationis nisi resipiscat et penitentiæ uenia dedat Ðis synd ðara x hida landgemæra to Polhematune Ðæt is ðonne ærest of þrim beorgan on cobban dene ðæt on suðlege eastewearde of suðlege on beanleage of beanleage on þistelleage of þistelleage andlang stret ðæt on Terstan of Terstan upp on ðone gemenan þorn ðonne on enta hlewe on fecces wuda easteweardne of fecces wuda on bosen hangran of bosen hangran on ða stret andlang stret on ðone wulfpyt of ðam wulfpytte syð andlang dene be ðæs cynges gemære of ðæs cynges gemære on ðone herepað of ðam herepaðe upp on ceabban dune andlang dune on cealcriðe of cealcriðe on hecenes hangran andlang mearce on norðeweardne sæwwe lea andlang sæwwe lea on ða stret innan suðlea of ðære strete swa on weasteweardan þutinga scylf ðæt be repple on easteweardne cobbelea swa eft to þrym beorgam Anno ab incarnatione domini millesimo xxxiii hæc regalis concessio atque donatio facta est sub astipulatione primatum quorum nomina hic caraxata sunt + Ego Cnut rex Anglorum cum regina mea Ælfgyfu propriam donationem regali stabilimento confirmo + Ego Æðelnoðus archiepiscopus perhibeo testimonium + Ego Ælfricus archiepiscopus consentio + Ego Ælfwigus episcopus assentio + Ego Bryctwoldus episcopus consentio + Ego Ælfwinus epscopus affirmo + Ego Æðericus episcopus corroboro + Ego Æðelstanus episcopus astipulor + Ego Brytwigus episcopus consentio + Ego Leouingus episcopus confirmo + Ego Godwinus comes assigno + Ego Leofricus comes consentio + Ego Ælfwine minister + Ego Odda minister + Ego Æðwine minister + Ego Ælfgar minister + Ego Touig minister + Ego Ceolsige minister + Ego Osgod minister