Charter Document - 06510183
| Charter Number: | 06510183 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
| Charter Language: | Latin, English |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1023 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
eSawyer (S 960) |
Charter:
Regnante Christo Iesu saluatore nostro in eternum cuius nutu omnium ordinum potestates et omnia iura disponuntur regnorum Anno incarnationis eiusdem Iesu Christi millesimo xxiii indictione vi ego Cnut rex Anglorum deuoto mihi ministro qui Leofwine nomine et Bondan sunt appellatur cognomine hanc cartulam hereditariam ad uillam que vii cassatorum continens capacitatem Hanningtun dicitur scribi præcepi ut hoc donum meum semper inuiolabile et incommutabile permaneat Uir quippe predictus hanc terram ab Æðelredo rege puri auri pondere libram argenti pensantem in ius sibi comparauit perpetuum idcirco regia auctoritate decerno ut quod a priore rege comparatum et a me donatum est nullis umquam mutetur temporibus Quapropter si quisquam uirum prenominatum libertate spoliauerit ista maledictus et dampnatus a deo et omnibus sanctis sine fine permaneat nisi facinus suum digna aboleuerit penitudine Concessi quoque ut hæc terra ab omni seruitio alieni domini iugiter libera fiat excepto expeditione et pontis arcisue constructione Ecce præfate limites terre Anglico notantur hic eloquio Ðis sind ða landgæmæræ to Hanitune Ðæt is ærest on eama sol of eama solæ on Tis lea of Tis lea on wæcha hric of weca hricg on byrig weg forð bæ byrig wæge on Ælfwines mearcæ forð bæ Ælfwines mearcæ on lufæ hammas of lufe hamman on dod holcan of dod holcan on dunlæage gæt of dunleage geatæ on grænlægæ of grenlege on ywyrstæ stigele of ðære stigele on Hæringæs gæt of Hæringes geatæ to hæselholtæ forð bæ hæselholtæ on collpytt of collpyttæ on swealewan hlypan of swealewan hlypan on hrittan wæg forð bæ hrittan wæge to bæcce funtan of bæccæ funtan on ða riscæan of ðære riscean on sagelmære on ðæt hæccgeat of ðam hæccgetæ to twybyce of twybycæ to swinhamman of swynhamman to ðære hwitan dic of ðære hwitan dic to ðæra geburna mærcæ forð bæ ðære merce on wudacotan of wudacotan to swacan hlypan of swacan hlypan æft to hrihtan wegæ + Ego Cnut rex hoc donum meum ad remedium anime mee confirmaui + Ego Ælfgyuu regina hanc regiam dapsilitatem collaudaui + Ego Æðelnoð archiepiscopus + Ego Ælfsinus episcopus + Ego Byrhtwold episcopus + Ego Ælmær episcopus + Ego Æðelric episcopus + Ego Byrhtwine episcopus + Ego Byrhtwy abbas + Ego Byrhtmer abbas + Ego Æðelwinæ abbas + Ego Æluere abbas + Ego Æðelweard abbas + Ego Ælfsige abbas + Ego Godwine dux + Ego Ælaf dux + Ego Yrik dux + Ego Hakun dux + Ego Hrani dux + Ego Siræd dux + Ego Leofric minister + Ego Ælfwine minister + Ego Ælfgar minister + Ego Ðureð minister + Ego Ðurkill minister + Ego Ðoreð minister Benedictio sancte et indiuidue trinitatis cum omnibus consentientibus huic priuilegio contradicentibus eterna adsit maledictio
