Charter Document - 06510181
| Charter Number: | 06510181 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
| Charter Language: | Latin, English |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1012 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
eSawyer (S 925) |
Charter:
Contra creatoris eterni iusticiam dum omnibus ferme in nationibus tyranni santium uis crudescit raptorum qui ita aliena tollere sicut lupi cruorem agnorum sitiunt bibere profecto iustitie amatores sunt qui possessores quietos inque propriis contentos priuilegiorum autenticorum chyrographorumque auxiliis sustentatoriis muniunt per oculis cordis illud Salomonis ponentes theologicum Diligite iustitiam qui iudicatis terram Quapropter ego Æðelredus egregie opulenteque monarches Britanniæ legitimo iugalitatis uinculo mihi astricte Ælfgyfe uocabulo prædium quoddam quod infra ciuitatis Wentane menia ad septemtrionis dextram iuxtaque polit anam nundinationis plateam gratulabundus donaui hocque pro testa minis titulo hac inculcare graphia demandaui Quo quippe prædio basilica a quodam ciuitatis eiusdem præfecto nomine Æðelwino sancti Petri honore fabrefacta nitescit Decretum igitur est ex censoria eminentiæ nostre ditione quo prætaxate con laterane mee libertas hæc firma et inuiolabilis sed et ab omni seruitii mundialis iugo quamdiu Anglorum patrie facula eluxerit fidei secura permaneat et maxime ab his tribus causis scilicet pontium murorumque reparatione ac bellice multitudinis additione sitque in predicte auguste arbitrio de hoc agere prædio uel adhuc ualens uel moriens quicquid superna gratia suo inspirauerit animo Quod si cuilibet legi rupi rancor multi petax quorumcunque posteritate temporum expilent ico illectus spiritu hoc priuilegium autenticum quacunque temeritate quaue frustrare desudabat tergiuersatione ex obsoleto corpore diaboli extrahatur arpagine et in lebete Sathane decoquatur sitque infernalium offa carnificum in secula ni publice penitudinis remedio ire dei rompheam super se euaginatam ob contradictionem qua hanc blasphemauit libertatem sedauerit Præsignatum denique prædiolum circumquaque sui ambitum habet huiusmodi Ærest of ðære cyricean norð east hyrnan nygan girda andlang stræte ut on ða cypinge swa up anlang cypinge eahta gyrda ðet hit cymh to Wistanes gemære swa andlang Wistanes gemere nygon girda ðæt hit cymh on ðone wæterpyt fram ðam wæterpyt x gyrda andlang strete to ðære cyrcean norð east hyrnan Anno igitur MXII ex quo agnus dei de utero parthenali processit incarnatus postmodum secula stauro affixus saluauit carta hæc apicum ornatibus uestita est herodiis uni modo pietate confauentibus quorum onomata præsens inculcat catalogus + Ego Æðelred rex Anglorum huic libertati iugem prerogatiuam contuli + Ego Æðelstan filius regis tranquille mentis fauorem augmentaui + Ego Eadmund clyto libertatem hanc liberam esse uoti compos renuntiaui + Ego Eadred clito animo hilari assensum beneuolenter accommodaui
