Charter Document - 06510177
Charter Number: | 06510177 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
Charter Language: | Latin, English |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0978 - 1013 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 938) |
Charter:
Regnante æternaliter saluatore nostro Iesu Christo Cunctis liquet hominibus quod ea que uidentur fini sunt obnoxia que autem non uidentur incommutabilia Quapropter ego Æðelredus rex tocius insulæ Britanniæ quandam ruris portionem in loco illo qui ab incolis Uuike nuncupatur prope uidelicet insulam de Portland cuidam michi fideli ministro nomine Atsere in eternam possessionem donaui ut habeat et possideat quamdiu uiuat cum omnibus ad se rite pertinentibus appendiciis et post uite sue terminum cuicumque uoluerit in perennem derelinquat hereditatem Sit autem predictum rus ab omni terrene seruitutis iugo liberum exceptis tribus expeditione pontis arcisue constructione Si quis igitur hanc nostram donationem in aliud quam constituimus transferre uel de ea aliquid minuere præsumpserit eterne maledictioni subiaceat et infernalibus incendiis cum Iuda Christi proditore iugiter puniatur nisi satisfactione condigna emendauerit quod contra nostrum decretum contumaciter deliquit Istis terminis præfatum rus includitur Ðis synd ða landgemere to Wike Ærest fram ðare westsæ in Saggelorð and fram Saggelorð inne muledich and swa andlang ðare dich to blake ston fram ðane stone to Soredich fram Soredich to lotomor and swo bi richte merke to ellenstubbe of ellestubbe in ðare stsæ + Ego Æðelred rex hanc meam deuotionem signo crucis confirmaui + Ego Dunstan archiepiscopus Dorouernensis ecclesie consignaui + Ego Oswold Eborace archiepiscopus annotaui + Ego Æðelwold episcopus + Ego Liuing episcopus + Ego Hirwold episcopus + Ego Æðelmær minister + Ego Ulfkytel minister + Ego Leofric minister