Charter Document - 06510170
Charter Number: | 06510170 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
Charter Language: | Latin, English |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0986 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 861) |
Charter:
Altithrono in eternum regnante Uaria rerum dispositio suo cunctis patefacit defectu sophistis nichil practica ærumnosaque constare uita quod tum ad fatalem uite terminum cum dedecore non tendat omnisque eius prosperitas tum allubescant ut uesicam turgentem fatuos inflat itidemque ut uligo terre euanescens aduersitas inopinate superueniens miserrimos calce tenus dispergit igitur tam lubrici regimen potentatus nulli dubium cum magna teneri difficultate fieri potest Quamobrem ego Æðelred annuente summi moderatoris clementia Anglorum rite dicatus basileus optimatum meorum domino muniente ob regni defensione plurimum indigens amminiculo quandam ruris particulam in loco qui agnoscitis Ebblesburne nuncupatur v uidelicet manentium quantitate cuidam michi oppido fideli ministro qui nobili a peritis Ælfgar nuncupatur onomate ob eius fidele obsequium quod erga me sedulus exhibuit eterna largitus sum hereditate quatenus ipse uita comite cum omnibus utensilibus que almus cosmi fabricator in ipsa telluris edidit superficie pratis scilicet pascuis siluis hilariter possideat et post se quibuscunque uoluerit clero nomis immunem uoti compos derelinquat Si autem tempore contigerit aliquo quempiam hominum aliquem libellum ob istarum apicum adnihilationem in palam producere sit omnimodis ab omnibus hominum ordinibus condemnatus omnique industria ueritatis cuiuscunque regum antecessorum meorum tempore fuerit proscriptus Si quis autem hanc nostram munificentiam beneuola augere studuerit uoluntate augeatur dignitas prosperitasque eius hic et in futuro eterne uite brauium domino largiente percipiat Quod si quispiam laruarico instinctus afflatu aliquid nostre dapsilitatis transferre minuereque subdola cauillatione uoluerit minuatur eius potentatus hic in præsenti seculo et in futuro sanctorum sequestratus contubernio barathri incendiis trusus cum Iuda Christi proditore eiusque complicibus eterna miserrimus dampnatione lugubriter puniatur nec inde unquam euulsus se euasisse glorietur ni congrua satisfactione penitens emendauerit quod contra dei nostrumque decretum obstinatione fascinatus uiolenter patrauit Igitur maneat nostrum munificum donum inuiolatum plenaque perenniter omni iugo terrene seruitutis solutum glorietur libertate tribus his exceptis rata uidelicet expeditione pontis arcisue restauratione His limitibus præfatum rus triuiatim hinc inde gyrari uidetur Ðis syndon ða landgemere ðere v hida at Eblesburnan Ærest on ðone welig of ðam welige on ðone witan weg of ðam wege on ðone hassuc upp an hrofan hricge of hrofan hricge on Dolemannes beorh of ðam beorge on ða greatan dic of ðere dic on Stanbeorch of ðam beorge on ðæt hlew et hrichwege of hrichwegge on ða witan dic of ðere dic on þornhlinch ðanone on dynes hlinch of ðam hlince on ðæt seade clif of ðam clife on Eblesburnan of ðere burnan on ða streat andlanges streat on Stretford Anno dominice incarnationis DCCCCLXXXVI indictione xiiii scripta est hæc nostre munificentiæ syngrapha his testibus consentientibus quorum infra secundum cuiusque dignitatem nomina incarraxantur + Ego Æðelred rex Anglorum rite dicatus basileus hanc munificentiæ cartulam crucis taumate tripudians corroboraui + Ego Dunstanus archiepiscopus Doruernensis ecclesie hoc regis prefati donum cum ceteris suffraganeis agie crucis signaculo consentiendo firmaui + Ego Oswoldus Eborace ciuitatis archipresul crucis taumate adnotaui + Ego Ælfstan episcopus Lundoniensis ecclesie consensi + Ego Ælfheah episcopus adquieui + Ego Æðelgar episcopus consolidaui + Ego Æðelsige episcopus impressi + Ego Sigeric episcopus subscripsi + Ego Aðulf episcopus conclusi + Ego Æðelwine dux + Ego Byrhtnoð dux + Ego Æðelwerd dux + Ego Ælfric dux + Ego Ordbryht dux + Ego Leofric abba + Ego Leofric abba + Ego Leofsige abba + Ego Ælfsige minister + Ego Ælfgar minister + Ego Wulfsige minister + Ego Æðelsige minister + Ego Ælfwerd minister + Ego Ælfric minister + Ego Leofric minister + Ego Wulfric minister + Ego Leofric minister + Ego Ordulf minister + Ego Æðelmer minister + Ego Byrhtwold minister + Ego Ælfhelm minister + Ego Wulfhalh minister + Ego Oswerd minister + Ego Wulfgeat minister + Ego Godwine minister