Charter Document - 06510168
| Charter Number: | 06510168 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
| Charter Language: | Latin, English |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0985 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
eSawyer (S 857) |
Charter:
Mundus iste transibit et qui eum diligit qui Dominum diligit manebit in eternum Sic diligendus est mundus ut nullus abutatur eo male utitur mundo ille qui philargyriam retinet in clauso uiscere tanquam heram principalem quia mundana retinendo minuuntur tribuendo multiplicantur intonante apostolica fone Quid habes quod non accepisti Si accepisti quid inde gloriaris quasi non acceperis Adeo decantante psalmi graphio Domini est terra et plenitudo eius orbis terrarum et uniuersi qui habitant in eo Quamobrem ego Æðelredus rex Anglorum prænoscens quorsum predicta tendant scilicet ad diligendos homines bonis moribus adornatos concedo cuidam meo amico fideli nomine Ælferd quandam telluris particulam id est xi mansas in loco uulgari uocitamine at Miclamersce quatinus uita comite habeat ac perenniter possideat cum autem interitum communem aduenire cognouerit cuicunque sibi libuerit heredi post se commendet in propriam hereditatem Sit autem predicta tellus libera ab omni seculari offendiculo cum omnibus que ad ipsa loca pertinere dinoscuntur tam in magnis quam in modicis rebus campis pascuis pratis siluis exceptis istis tribus expeditione pontis arcisue coædificatione anathematis antiquis cartulis ita ut nichil ualeant ultra etiam si iterum emergant Hanc uero meam donationem cupientes minuere uel mutare uel frangere habeant portionem cum illis quibus dicitur Discedite a me operarii iniquitatis in flammas ignium nisi prius penitentiæ digna satisfactione emendent Est autem predictum rus talibus circumdatum terminis Ærest of Terstan upp on Iww cumb of Iwwa cumbe on wænhyrste of wænhyrste on ðone ealde iw ðonone of ðon iwe to Lullan setle of Lullan setle to beocera gente of beocera gente to horsweges heale of horsweages heale to æppen lega of hæppen lege to Higsolon of Higsolon on fæstan ac of fæstan ac on feora burnan æwylman of feora burnan to ceomman bricge of ceomman bricge to wyrtwalun up be wyrtwalun oð Cerswyll of Cæorswylle up to ðam ellene of ðam ellene to populfinige of populfinige to Lambhyrste of Lambhyrste to huntan wican ðonone eft on Terstan Anno dominice incarnationis DCCCCLXXXV his testibus consentientibus quorum inferius nomina caraxantur + Ego Æðelredus rex Anglorum huius donationis libertatem regni totius fastigium tenens libenter concessi + Ego Dunstanus Doruernensis ecclesie archiepiscopus cum signo sancte crucis roboraui + Ego Oswoldus Eboracensis ecclesie archiepiscopus crucis taumate adnotaui + Ego Ælfegus Wintoniensis præsul confirmaui + Ego Ælfstanus Lundoniensis præsul corroboraui + Ego Æðelwine dux + Ego Bryhtnoð dux + Ego Æðelweard dux + Ego Ælfric dux
