Charter Document - 06510163

Charter Document - 06510163


Charter Number: 06510163
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0983
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 844)

Charter:

Regnante inperpetuum domino nostro Iesu Christo Dum conditoris nostri prouidentia omnis creatura ualde bona in principio formata formoseque creata atque speciose plasmata est supra et infra coleos tam in angelis quam etiam in hominibus ac in multimodis ac diuersis speciebus iumentorum animalium piscium uolucrum que omnia nature sue iura nutu creatoris persoluant nisi homo solus qui ad imaginem suam plasmatus est et omnibus prelatus tamen propter preuaricationem corruens in mortem et primam immortalitatis stolam miserabiliter domini contempnendo mandatum amisit Idcirco ille diuitie diligende sunt que nunquam decipiunt habentem nec in ipsa morte amittuntur sed plus abundant dum cernitur quod amatur Quapropter ego Æðelred fauente superno numine basileus industrius Anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistentium cuidam fideli meo ministro uocitato nomine Ælfnoð ob illius amabile obsequium eiusque placabilem fidelitatem duas mansas et dimidiam largiendo libenter concedens per donabo illic ubi uulgus prisca relatione uocitat at Westwuda quatinus ille bene perfruatur ac perpetualiter possideat dum huius labentis eui cursum transeat illæsus atque uitalis spiritus in corruptibili carne inhereat et post se cuicunque uoluerit perenniter heredi derelinquat sicuti prædiximus in eternam hereditatem Sit autem predictum rus liberum ab omni mundiali obstaculo cum omnibus que ad ipsum locum pertinere dinoscuntur tam in magnis quam in modicis rebus campis pascuis pratis siluis exceptis istis tribus expeditione pontis arcisue coædificatione Hanc uero meam donationem minuentibus atque frangentibus fiat pars eorum cum illis de quibus e contra fatur Discedite a me maledicti in ignem eternum qui paratus est Sathane et satellitibus eius nisi prius digna deo penitentia legali satisfactione emendent Anno ab incarnatione domini nostri Ihesu Christi DCCCCLXXXIII indictione xi his testibus consentientibus quorum inferius nomina carraxari uidentur + Ego Æðelred rex Anglorum huius donationis libertatem regni tocius fastigium tenens libenter concessi + Ego Dunstan Dorouernensis ecclesie archiepiscopus cum signo sancte crucis roboraui + Ego Oswold Eboracensis ecclesie archiepiscopus crucis taumate adnotaui + Ego Æðelwold episcopus + Ego Ælfstan episcopus + Ego Æðelgar episcopus + Ego Ælfstan episcopus + Ego Æscwig episcopus + Ego Sigar episcopus + Ego Æðelsigæ episcopus + Ego Wulfgar episcopus + Ego Ælfhære dux + Ego Æðelwine dux + Ego Bryhtnoð dux + Ego Æðelweard dux + Ego Ælfric dux + Ego Ðuræð dux + Ego Ordbriht abbas + Ego Siric abbas + Ego Æðelweard abbas + Ego Leofric abbas + Ego Ælfric minister + Ego Ælfweard minister + Ego Ælfsigæ minister + Ego Ælfgar minister + Ego Wulfsigæ minister + Ego Ordulf minister + Ego Leofwinæ minister + Ego Ælfric minister + Ego Leofric minister + Ego Æðelweard minister