Charter Document - 06510159

Charter Document - 06510159


Charter Number: 06510159
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0979
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 835)

Charter:

Quia mortalis uite fragilitas mutando cotidie marcescit et rotunda seculorum uolubilitas tabescendo euanescit orthodoxorum monitis erudimur ut his recidiuis eterne uite beatitudinem adipisci mercando seduli studeamus Ego igitur Æðelred totius Britanniæ basileus quandam ruris particulam v uidelicet cassatos in loco qui celebri at Suðtune nuncupatur uocabulo episcopo nomine Æðelwoldo mihi carissimo perpetua largitus sum hereditate ut ecclesie dei cui præest Petro et Paulo dicate ciuitate Wintonie perpetualiter deseruiat ita ut nullus successorum meorum ipsius terre portionem ab ecclesia dei præsumptuosus auferat præsertim cum hoc rus primum sit quod post nostram regalem dedicationem domino nostro Iesu Christo quasi donorum primitias largitus sim præfata siquidem telluris portio ruri quod Crundelas nuncupatur quondam subiecta fuerat quam deuotus restituens uti prius Eadredus rex ac deinde pater meus Eadgar egerant nouis litterarum apicibus ut adunate quinquaginta existerent manse domini opitulante gratia consolidare curaui has quinque quas ego ad supplementum addo mansas Æðelbriht quidam economus patri meo iure concessit hereditario sed territorii carta neglecta uel potius furtim ablata si quopiam reperta fuerit ecclesie dei restituatur ista tamen ad nostri memoriam in eternum uigente Sit autem predictum rus cum certis ac cognitis territoriis omni terrene seruitutis iugo liberum tribus exceptis rata uidelicet expeditione pontis arcisue restauratione Si quis igitur hanc donationem in aliud quam constituimus transferre uoluerit priuatus a consortio sancte dei ecclesie eternis barathri incendiis lugubris iugiter cum Iuda Christi proditore eiusque complicibus puniatur si non satisfactione emendauerit congrua quod contra nostrum deliquit decretum Anno dominice incarnationis DCCCCLXXIX scripta est hæc carta his testibus consentientibus quorum nomina inferius caraxantur Ðis synd ðara fif hida landgemæru to Suðtune Ærest on Wifeles mere ðæt adune to ðam slede andlangas sledes syx æcera bræde ðet up be healfan furlange be riht landmearce to abrocenan beorge of ðam beorge ut on stræt andlang stræte on ða mære slade of ðan slade innan Witmundes lea ðanne be wurtruman anlanges wudes to ðære hwitan dic fram ðære hwitan dic to Effanhamme ðanan on Trundlesham niðeweard of Trundleshamme to æcces denes gæate of ðam geate to Gistrældes wille fram ðan wille to Hemstedes geate fram Hæmstedes geate forð bi stræt eft to Wifeles mære + Ego Æðelred rex præfatam donationem concessi + Ego Dunstan Dorouernensis ecclesie archiepiscopus consignaui + Ego Oswold archiepiscopus confirmaui + Ego Æðelwold episcopus corroboraui + Ego Ælfstan episcopus consolidaui + Ego Ælfðrið regina + Ego Osgar abbas + Ego Godwine abbas