Charter Document - 06510158
Charter Number: | 06510158 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
Charter Language: | Latin, English |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0977 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 831) |
Charter:
In nomine dei summi et altissimi Certis adstipulationibus nos sancti et iusti patres frequentatiuis hortationibus admonent ut deum quem diligimus et credimus intima mentis affectione cum bonorum operum diligentia incessanter eum timeamus et amemus quia retributionem omnium actuum nostrorum in die examinationis iuxta unius cuiusque meritum reddet ideoque subtilissima mentis certatione illum imitari satagamus licet mortalis uite pondere pressi et labentibus huius seculi possessionibus simus infecati tamen miserationis eius largitate caducis opibus eterna celestis uite premia mercari queamus Quapropter ego Eadweardus diuina michi annuente gratia rex Anglorum et eque multarum gentium monarchiæ potestatis preuisor aliquam partem terre iuris mei perpetuali donatione libenter concedo cuidam fideli meo ministro uocitato nomine Ælfric ob illius amabile obsequium dignatus sum largiri x mansas agelluli ibidem ubi uulgares prisco more ludibundisque uocabulis nomen indiderunt at Wilig quatinus ille bene perfruatur ac perpetualiter possideat dum huius labentis cui cursum transeat inlæsus atque uitalis spiritus in corruptibili carne inhereat et post se cuicunque uoluerit ceu corroborauimus perenniter heredi derelinquat ceu supra diximus in eternam hereditatem Sit autem predictum rus liberum ab omni mundiali obstaculo cum omnibus ad se rite pertinentibus campis pascuis pratis siluis exceptis istis tribus expeditione pontis arcisue munitione Si quis autem quod non optamus hanc nostram diffinitionem elationis habitu incedens infringere temptauerit perpessus sit gelidis glaciatum flatibus et pennino exercitu malignorum spirituum nisi prius irriguis penitentiæ gemitibus et pura emendatione emendauerit Istis terminibus predicta terra circumgyrata esse uidetur Ðis synt ðara tyn hida landgemæra to Wilig Ærest up of Wylle forda ofer bican dune on ðone midemestan beorh andlang ðæs widan cumbes on ðone hricweg andlang ðæs hricweges on norðewearde geonnan beorh ðonne utt on horsgeat to ea on þeofa ford easteweardne on enne crundel ðonne andlang ea æft on Wylle ford Acta est hæc præfata donatio anno ab incarnatione domini nostri Ihesu Christi DCCCCLXXVII indictione v Idoneis testibus quorum nomina infra recitantur confirmauimus quatinus nemo successorum nostrorum in Christi nomine adiuratus hoc nostrum decretum uiolare audeat sed inmune magis conseruet Ego Eadweard gratia dei rex tocius Albionis hoc donum signo crucis confirmaui Ego Dunstanus archiepiscopus consensi et subscripsi Ego Oswoldus archiepiscopus consensi et subscripsi Ego Æðelwoldus episcopus consensi et subscripsi Ego Ælfstanus episcopus consensi et subscripsi Ego Ælfeagus episcopus consensi et subscripsi Ego Ælfhere dux Ego Æðelwine dux Ego Æðelweard dux Ego Byrhtnoð dux Ego Æðelmer dux Ego Byrhtmer minister Ego Æðelweard minister Ego Ælfwerd minister Ego Eadwig minister Ego Ælfwig minister Ego Ælfsige minister Ego Æðelweard minister Ego Leofric minister Ego Ælfwold minister Ego Æðelric minister Ego Leofric minister