Charter Document - 06510151

Charter Document - 06510151


Charter Number: 06510151
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0974
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 801)

Charter:

Px In nomine Dei summi et altissimi Jhesu Christi egregius agonista sermocinatus est in scripturis divinis sanctæ prædicationis hortatus talem protulit sententiam dicens omnia nuda et aperta sunt coram oculis Dei prima usque conticinium unius cujusque actus prospicit unde ego Eadgar totius Britanniæ basileus quandam ruris particulam iii mansas in villam quæ ab ejusdem patriæ incolis Madanlieg nuncupatur vocabulo cuidam episcopo mihi oppido fideli qui ab hujusce patriæ gnosticis nobili Aþelwold appellata onomate pro obsequio ejus devotissimo perpetua largitus sum hereditate ut ipse vita episcopi cum omnibus utensilibus pratis videlicet pascuis silvis voti compos habeat et post vitæ suæ terminum quibuscumque voluerit clero omnis inmunem derelinquat Sit autem prædictum rus omni terrenæ servitutis jugo liberum tribus exceptis rata videlicet expeditione pontis arcisve restauratione Si quis igitur hanc nostram donationem in aliud quam constituimus transferre voluerit privatis consortio sanctæ Dei ecclesiæ eternis barathri incendiis lugubris jugiter cum Juda Christi proditore ejusque complicibus puniatur si non satisfactione emendaverit congrua quod contra nostrum deliquit decretum His metis præfatum rus hinc inde giratur and Ðis syndon þa land gemæro to madan leage ærest on witena leage in eardel of eardele in wriman ford of wriman forda andlong broces on hedenan mos of hedenan mose ymbe heafca bæce of þan bæce on þone hege of þon hege on wilburge wege of þæm wege in cærsihtan wyll of þæm wylle in þa dic of þære dic in þæt micle mos of þæm mose in þæt sic of þæm sice in wierdes ford of wierdes forda on þone hreodihtan mor of þon more in þa hæþihtan lege of þære lege in þa hyrste on þa greatan ac of þære ac in þæt sic of þæm sice eft on witena leage and Anno dominice incarnationis DCCCCLXXIIII scripta est hæc carta his testibus consentientibus quorum inferius nomina caraxantur and + Ego Eadgar rex præfatum donationem consensi + Ego Dunstan Dorovernensis ecclesie archiepiscopus consignavi + Ego Oswold Eboracensis ecclesie archiepiscopus confirmavi + Ego Aþelwold episcopus concessi + Ego Alfwold episcopus confirmavi + Ego Ælfstan episcopus corroboravi + Ego Wynsige episcopus con solidavi + Ego Aþulf episcopus adquievi + Ego Sydeman episcopus adfirmavi + Ego Ælfþryþ regina + Ego Æscwig abbod + Ego Ælfric abbod + Ego Osgar abbod + Ego Æþelgar abbod + Ego Sigar abbod + Ego Ælfhere dux + Ego Æþelwine dux + Ego Oslac dux + Ego Byrhtnoþ dux + Ego Ælfweard minister + Ego Æþelweard minister + Ego Ælfsige minister + Ego Æþelmær minister + Ego Wulfric minister + Ego Æþelsige minister + Ego Æþelweard minister + Ego Byrhtferþ minister