Charter Document - 06510150

Charter Document - 06510150


Charter Number: 06510150
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0975
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 800)

Charter:

Domino dominorum dominante in secula seculorum regna regnorum huius præsentis seculi transeant sicut ignominia et omnes gloria et jocus h[u]jus mundi peribit et non sunt æternæ sed superna æterna sunt De qua memoria ego Eadgar totius Britanniæ basileus quandam ruris particulam V videlicet cassatos in loco qui celebri at Fifhidon nuncupatur vocabulo cuidam ministro michi oppido fideli qui ab huiusce patriæ agnoscitis nobili Ælfweard appellatur onomate pro obsequio ejus devotissimo perpetua largitus sum hereditate ut ipse vita comite cum omnibus utensilibus pratis videlicet pascuis silvis voti compos habeat et post vitæ suæ terminum quibuscunque voluerit clero nomis inmunem derelinquat Sit autem predictum rus omni terrenæ servitutis jugo liberum tribus exceptis rata videlicet expeditione pontis arcisve restauratione Si quis igitur hanc nostram donationem in aliud quam constituimus transferre voluerit privatus consortio sanctæ Dei ecclesie æternis barathri incendiis lugubris jugiter cum Juda Christi proditore ejusque complicibus puniatur si non satisfactione emendaverit congrua quod contra nostrum deliquit decretum His metis præfatum rus hinc inde gyratur Ðis synd þa land ge mæro to fifhidan ærest to wures byrgylse norð to wæter dellæ to Ælfheres stapole swa norð to bæhildestoccæ swa forð to Godwines ge mære and swa andlang ge mæres on healfheages ge mære and swa of ealfheages ge mære on bugan stoc of bugan stocæ on þa haran apoldre on blacan grafas to fif beorgan of fif beorgan on þa mæde of þære mæde þæt eft to þan byrigelse Anno dominicæ incarnationis DCCCCLXV scripta est hæc carta his testibus consentientibus quorum inferius nomina carraxantur + Ego Eadgar Rex præfatum donationem concessi + Ego Dunstan Dorovernensis ecclesie archiepiscopus consignavi + Ego Aþelwold episcopus confirmavi + Ego Ælfwold episcopus corroboravi + Ego Ælfstan episcopus con solidavi + Ego Sideman episcopus consensi + Ego Ælfstan episcopus adquievi + Ego Aþulf episcopus non renui + Ego Ælfryð Regina + Ego Æscwig abbas + Ego Osgar abbas + Ego Æðelgar abbas + Ego Ælfric abbas + Ego Godwine abbas + Ego Ælfhere Dux + Ego Æþelwine Dux + Ego Byrthnoð Dux + Ego Oslac Dux + Ego Æþelweard Dux + Ego Ælfsige Dux + Ego Ælfweard minister + Ego Leofwine minister + Ego Ælfric minister + Ego Eanulf minister + Ego Æþelweard minister + Ego Leofa minister