Charter Document - 06510133

Charter Document - 06510133


Charter Number: 06510133
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0963 - 0975
Date type: Assigned
Resource Link(s): eSawyer (S 815)

Charter:

Hæc autem omnia quæ secundum ecclesiasticam normam justo decernuntur moderamine quamvis proprium robur jure obtineant tamen quia humanæ vitæ status evidenter incertus agnoscitur paginis saltem vilibus pro ampliori firmitate roborata signantur Quapropter ego Eadgar totius Albionis basileus ob amorem celestis patriæ et meorum indulgentiam criminum aliquam terræ particulam lxx scilicet mansas illic ubi soli colæ Beaddinctun dicunt territoria renovando qualiter ante mei potentatus choma extiterant voluntarie perpetualiter permanere concessi et hac nova rudibus litterarum apicibus edita cartula Wintoniensi pontificum cathedræ Adelwoldo deposcente antistite humiliter restituens reverendæ trinitati ejusque apostoli Petro et Paulo ut olim a prædecessoribus meis data fuerat perpetua repræsento libertate Ex his lxx mansis sunt rura quæ cum silvis sibi pertinentibus his appellantur vocabulis Cysledun Tenhric Lace Sint autem omnia hæc supradicta rura omni terrenæ servitutis jugo libera tribus exceptis rata videlicet expeditione pontis arcisve restauratione Si quis igitur hanc ecclesie libertatem violare præsumpserit anathema sit et inferni cruciatibus attritus infelix intereat nisi satisfaciendo ante obitum veniam optinuerit