Charter Document - 06510129

Charter Document - 06510129


Charter Number: 06510129
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Renewal
Date: 0968
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): eSawyer (S 806)

Charter:

Hac autem cartula liquido declaratur qualiter ego Eadgar Anglorum basileus Tantunes libertatem devotus renovavi ob amorem reverende Trinitatis consubstantialisque unitatis nec non beati Petri apostolorum principis ejusque coapostoli Pauli uti episcopali cathedræ Wintoniensis ecclesie eadem deserviret libertate qua priscis temporibus ab ejus avo Eadwardo videlicet rege insignita libere gloriabatur Usus itaque saluberrimo optimatum meorum consilio ammodum Christo dapsilis concessi ut episcopii homines tam nobiles quam ignobiles præfato rure degentes hoc idem jus in omni haberent dignitate quo sui proprii perfruuntur regalibus fiscis commorantes Omnia enim secularium rerum judicia ad usus præsulum exercere eodem modo diligenti jussi examine quo regalium negotiorum discutiuntur juditia Predicte igitur ville mercimonium censusque omnis civilis sanctæ Dei ecclesie Wentane civitatis sine retractionis obstaculo cum omnibus commodis æternaliter deserviat Hæc autem libertas antecessorum meorum temporibus Ælfeago antistiti aliisque eodem rure fruentibus concessa fuerat quam ego renovando humillime restauravi Qui autem hanc libertatis dapsilitatem augere voluerit augeat Dominus ejus vitam et prosperitatem hic et in evum Si quis autem præsumptuosus diabolo instigante hanc libertatem infringere minuereve vel in aliud quam constituimus transferre voluerit anathema sit et in Christi maledictione permanens æterno barathri incendio cum Juda Christi proditore ejusque complicibus miserrimus puniatur si non cum satisfactione ante obitum emendaverit quod contra nostrum deliquit decretum Dedit autem Aðelwoldus Wintoniensis ecclesie episcopus pro huius libertatis recuperatione regi Eadgaro ducentas auri mancusas ejusque conjugi Aelfþryþe quinquaginta et quoddam vas argenteum quinque libras appendens Priscis utique temporibus pro hac eadem libertate date sunt Eadwardo regi sexaginta terræ manse quatuor in locis dirempta x videlicet et Crawancumbe et xx at Cumbtune xx at Scealdeburnanstoce et xx at Bananwylle Hoc idem rus Eadward præfatus rex dedit famulis famulabusque Domini on Ceodre degentibus pro commutatione illius telluris quæ Carintum nominatur Acta est autem huius libertatis nota renovatio pascali sollempnitate sede regali at Ceodre Anno dominicæ incarnationis DCCCCLX[VIII] decimo vero anno ejus regalis imperii His testibus consentientibus quorum inferius nomina ordinatim carraxantur Ego Eadgar Anglorum basileus hoc priuilegium in honore reuerende Trinitati atque consubstantialis unitatis crucis signo deuotissime confirmaui Ego Dunstan archiepiscopus confirmaui Ego Oscytel archiepiscopus consensi Ego Aðelwold episcopus corroboraui Ego Ælfstan episcopus consolidaui Ego Byrhtelm episcopus consensi Ego Oswold episcopus corroboraui Ego Alfwold episcopus consolidaui Ego Osulf episcopus consensi Ego Wynsige episcopus corroboraui Ego Ælfric abbas Ego Osgar abbas Ego Elfstan abbas Ego Æscwig abbas Ego Æþelgar abbas Ego Cynewerd abbas Ego Þyrcytel abbas Ego Ælfheah abbas Ego Ealdred abbas Ego Ælfþryþ regina Ego Æþestan dux Ego Ælfhere dux Ego Elfheah dux Ego Ordgar dux Ego Æþelwine dux Ego Byrthnoð dux Ego Oslac dux Ego Eadulf dux Ego Eanulf minister Ego Ælfwine minister Ego Æþelweard minister Ego Wulfstan minister Ego Byrtferð minister Ego Oswerd minister Ego Osulf minister Ego Elfwerd minister Ego Eþelweard minister