Charter Document - 06510127

Charter Document - 06510127


Charter Number: 06510127
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0967
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 754)

Charter:

Regnante inperpetuum domino nostro Jhesu Christo qui cuncta patris imperio ac pariter sancti spiritus gratia vivificante disponit De qua re magna nobis necesse est per elemosinam largitate præcepta Dei implere sicut in Tobia dictum est magna nobis fiducia est coram summo Deo elemosina Quapropter ego Eadgar tocius Albionis basileus libens perpetuali dapsilitate cuidam matronæ nobili generositatis prosapia exorte nomine Winfled Octo mansas terræ loco qui vulgari adstipulatione nuncupatur at Meone et to Fearnfelda condono ut habeat et possideat cum omnibus utensilibus Pratis videlicet Pascuis Silvis Aquis Et post vitæ suæ terminum quibuscumque voluerit clero nomis in æternam hereditatem perpetualiter possidendam derelinquat Sit autem predictum rus omni terrenæ servitutis jugo liberum tribus exceptis Rata videlicet expeditione pontis arcisve restauratione Si quis igitur hanc nostram donationem in aliud quam constituimus transferre voluerit privatus consortio sanctæ Dei ecclesie æternis barathri incendiis lugubris jugiter cum Juda Christi proditore ejusque complicibus puniatur si non satisfactione emendaverit congrua quod contra nostrum deliquit decretum His metis præfatum rus hinc inde gyratur Ðis synt þa land gemera to Meone and to Fearnfelda þara æahta hida ærest þær Seolesburna sliht on Meone of Meone andlang herepaðes on wores sol of wores sole on weawan þorn of weawan ðorne on crute brace leage of þære leage on scyteres flodan of scyteres flodan on hriscmere of þam mere on ðone twisledan beam of þam twisledan beame on ceorla geat of ceorla geate on ðone hagan at hæð burge dene and lang mearce on þa twisledan ac of þære æc andlang dene on coggan beam of coggan beame on wytlehe of wytleage to brunes hamme of brunes hamme andlang mearce to read lefan becan and lang mearce on cealf hanggran of þam hanggran on þorn wic of þornwycan to wyrteles ðorne of ðam ðorne to lyne stede of lyne stede on mearc beorh of þam beorge on ðone stapol of ðam stapole on clenan ford of ðam clenan forda and lang seolesburnan eft ut on Meone Anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi DCCCCLXVII Scripta est huius donationis singrapha his testibus consentientibus quorum inferius nomina caraxantur Ego Eadgar Rex tocius Brytanniæ præfatam donationem cum sigillo sanctæ crucis confirmavi Ego Dunstan Dorobernensis ecclesie archiepiscopus ejusdem regis donationem cum triumpho agyæ crucis consignavi Ego Oscytel archiepiscopus impressi Ego Ælfstan episcopus consignavi Ego Æþelwold episcopus consensi Ego Osulf episcopus corroboravi Ego Winsige episcopus con solidavi Ego Ælfwold episcopus subscripsi Ego Æscwi abbas Ego Osgar abbas Ego Ælfric abbas Ego Ordbriht abbas Ego Ælfstan abbas Ego Æðelgar abbas Ego Ælfhere dux Ego Ælfheah dux Ego Ordgar dux Ego Æðelstan dux Ego Æþelwine dux Ego Bryhtnoð dux Ego Bryhtferð minister Ego Ælfwine minister Ego Æðelwearð minister Ego Wulfstan minister Ego Ealnulf minister Ego Ælfric minister Ego Ælfwerð minister Ego Osulf minister Ego Oswerd minister Ego Ælfwine minister Ego Æðelsige minister Ego Alfwold minister Ego Leofwine minister Ego Wulfstan minister