Charter Document - 06510121

Charter Document - 06510121


Charter Number: 06510121
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0963
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 715)

Charter:

In nomine domini nostri Jhesu Christi Salvatoris ea quæ secundum decreta canonum tractata fuerint licet sermo tantum ad testimonium sufficeret tamen pro incerta futuri temporis fortuna chyrographorum schedulis sunt roboranda Qua propter ego Eadgar rex Anglorum cæterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector aliquam terre particulam abeo id est v mansas in loco ubi jam dudum soli cole illius regionis nomen imposuerunt at Peatanige quatinus bene perfruar ac perpetualiter possideam vita comite et post me cuicunque voluero perenniter heredi derelinquam in æternam hereditatem Sit autem predictum rus liberum ab omni mundiali obstaculo cum omnibus ad se rite pertinentibus tam in magnis quam in modicis rebus Campis Pascuis Pratis Silvis derivatisque cursibus aquarum excepto communi labore expeditione pontis arcisve constructione Si quis autem quod non optamus hanc præfatam terram infringere vel mutare satageret horribiles inferni fusci valvas sentiat atque terribiles dæmonum cohortes suis obtutibus indesinenter aspiciat Nisi prius hic signa satisfactione emendaverit Istis terminibus predicta terra circumgyrata esse videtur Ðis synd þara v hida land ge mæro to Pittanige Ærest on luling of luling on crawan mor of crawan more on wiðig mære upp of þam mære and lang broces on cnihta bryc of þam brycge on wanwyl of wan wylle on stoc broc andlang broces on merh dæne Acta est hæc præfata vel constitutio donatio Anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi DCCCCLXIII Indictione vi lv vero rotantis mundi ii + Ego Eadgar Rex Anglorum præfatam constitutionem sub sigillo sanctæ crucis indeclinabiliter consensi atque roboravi + Ego Dunstanus Archiepiscopus cum sigillo sanctæ crucis conclusi + Ego Byrhthelmus Episcopus subscripsi et confirmavi + Ego Osulf episcopus consignavi + Ego Byrhtelmus episcopus consensi + Ego Alfwold episcopus corroboravi + Ego Wulfsige episcopus confirmavi + Ego Ælfhere Dux + Ego Ælfheah Dux + Ego Æþelstan Dux + Ego Æþelwine Dux + Ego Eadmund Dux + Ego Byrhtnoð Dux + Ego Ælfwine minister + Ego Byrhtferð minister + Ego Æþelsige minister + Ego Eadwig minister + Ego Æþelweard minister + Ego Ælfsige minister + Ego Wulfstan minister + Ego Eanulf minister + Ego Ælfhelm minister + Ego Ælfsige minister + Ego Leofsige minister + Ego Osferð minister