Charter Document - 06510120

Charter Document - 06510120


Charter Number: 06510120
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Renewal
Date: 0959 - 0963
Date type: Assigned
Resource Link(s): eSawyer (S 811)

Charter:

Licet sacra eloquia variis thomis diffusaque sedulo nos exortantur monitu ut illuc bonis perseveranter actibus insistendo magnopere festinemus ubi perennis felicitas æterna bonitas alma sanctitas continua tranquillitas summa jocunditas perpeti viget tripudio velut montium fundamenta inextricabilibus fixa sint repagulis tamen plerumque tempestate et turbine rerum transitoriarum etiam religio sanctæ ecclesie maculis reproborum dissipatur ac rumpitur idcirco incertum futurorum temporum statum providentes posteris succedentibus profuturum esse decrevimus ut ea quæ communi tractata salubri consilio definiuntur sertis litterulis roborata confirmentur Hoc igitur est quod ego Eadgar annuente alti throni moderatoris imperio Anglorum cæterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector cuidam venerabili matronæ avæ scilicet meæ quæ nobili Eadgifu nuncupatur onomate devotionis ejus sollertia ejusdemque placatus obsequio dignatus sum impertiri lx et v telluris mansas loco celebri qui ab huius prosapiæ incolis at Meone vocitatur Hoc igitur præfatæ munificentiæ donum eo æternaliter concessi tenore ut vita comite cum omnibus utensilibus quæ Deus in ipsa telluris superficie mirabiliter edidit voti compos tenens possideat et post vitæ suæ terminum quibuscumque voluerit heredibus inmunem derelinquat Veterem etenim huius telluris cartam tempore quo clitonis fungebat officio mea michi ad custodiendum commisit ava sed per tumultuantis vitæ incuriam eam perdidi vel infideli qui eam cælat ignoranter ad custodiendum commendavi futuro igitur tempore si Deus concessit ut reperiatur vel quispiam rus usurpare per eam voluerit cum quo reperta fuerit furti crimine dampnetur Sit autem predictum rus quod ego cum consensu optimatum meorum præfatæ concessi matronæ ab omni terrenæ servitutis jugo secularisque negocii liberum tribus his exceptis rata videlicet expeditione pontis arcisve restauratione Si quis vero tam epilempticis philargiriæ seductus cavillatione quod non optamus hanc nostræ munificentiæ dapsilitatem ausu temerario infringere præceps temptaverit sit ipse sequestratus a communione sanctæ Dei ecclesiæ necnon et a participatione sacrosancti corporis et sanguinis Jhesu Christi filii Dei per quem totus terrarum orbis ab antiquo humani generis inimico liberatus est et cum Juda Christi proditore sinistra in parte deputatus nisi prius hic digna satisfactione humilis penituerit quod contra sanctam Dei ecclesiam nostrumque decretum rebellis agere præsumpsit nec in vita hac practica veniam nec in theorica requiem apostata obtineat ullam sed æternis barathri incendiis trusus jugiter miserrimus crucietur Istis vero limitibus præfatum recentum ex amussim circum giratur Ðis synt þa land ge mere to Meone ærest on Seolesburnan andlang seolesburnan on clænan forð of clænan ford on hincstes grefan of hincstes grafan andlang ric weges on þone litlan beorh be westantune of þam beorhe ðeowres of Meone hut to þære strete andlang strete up to line stode of line stede be þon herpoðe butan writeles þorn of writeles þorne andlang þæs grenan weges to wuda huw on butan þæt hit cymð hut at beorhtulfes treowe of beorhtulfes treowe andlang weges be þære efisc hutan plutan mere of plutan mære andlang heðburge dene hutan ceola get of ceola gete andlang strete on ðæt nyrðre geat of ðon nyrðan gate on ðac sele heal of ðac sele heal on wigið mere of wigið mere on sædeles streat of sædeles steorte innan dosaburnan and lang dosaburnan hutan esc forð up to acsceates geate of acsceates gate on sceafles oran fore weardne of sceafles oran on hwoburnan andlang burnan huton heofes brycce and lang scyre on hweðeles heal of hweðeles heale and lang burnan on ludeburnan ford of ludeburnan ford and lang weges butan wenne of wenne be þam wyrt trumman hutan waccan ham and lang þære litlan alh rewe hutan wopbinc and lang wopbinc oð tychel leache west ende of tychel leahe west ende on þone greatan mearc beam on þam wuda lace and lang þam wuda lace hutan greot burnan andlang greot burnan on wiðig ford of wiðigford innan cirscumbe lace of cirscumbe hracan hutan on þone mearcam of þæm mearcam on þæt heow bec and lang heowbeces huppan byrhtes oran of þæm mearc lea on medeman oran myðer weardne of þæm greatan helebeame on lang ganlea fore weardne andlang gan lea hut on finces stapel of fincces stapele west and lang wuda on ða greatan apeldre of þære greatan apeldre on æsc stede rode and lang wuda on cyrt wara bæc and lang cytwara bæcce of þeofacumb and lang weges on þone norð langan hlinc of þone norð langan hlinc on þonne west langan hlinc of ðes west langan hlinces ende on þonne mearc grefan on seolesburnan Anno dominicæ incarnationis DCCC[] Scripta est hæc carta his testibus consentientibus quorum inferius nomina caraxantur + Ego Eadgar Brytanniæ Anglorum monarchas hoc taumate agye crucis roboravi Ego Wulfhelmus Dorobernensis ecclesie archiepiscopus ejusdem regis benivolentiam concessi Ego Oscytel Eboracensis basilicæ primas insignis hoc donum regale confirmavi Ego Osulf Præsul canonica subscriptione manu propria hilaris subscripsi Ego Byrthelm Plebi Dei famulus jubente rege signum sanctæ crucis letus impressi Ego Aþulf Pontifex testudinem agyæ crucis in tepidus hoc donum corroboravi Ego Alfwold Antistes trophæum sanctæ crucis hanc regis donationem con solidavi Ego Ælfstan legis Dei catascopos hoc eulogium propria manu depinxi Ego Aðelwold abbas Ego Ælfhere dux Ego Ælfheah dux Ego Æþelstan dux Ego Aþelwold dux Ego Byrhtnoð dux Ego Eadmund dux Ego Eþelmund dux Ego Elfgar minister Ego Elfwine minister Ego Byrhtferð minister Ego Æþelsige minister Ego Oswig minister Ego Eadric minister Ego Osweard minister Ego Osulf minister Ego Wlfgar minister Ego Eþelsige minister Ego Alfsige minister Ego Wulfhelm minister Ego Ælfsige minister Ego Ælfred minister Ego Ealdred minister Ego Eþelsige minister