Charter Document - 06510119

Charter Document - 06510119


Charter Number: 06510119
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0961
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 699)

Charter:

Egregius agonista sermocinatus est in scripturis divinis dicens Omnia quæ videntur temporalia sunt quæ autem non videntur eterna Iccirco superflua utentibus divinus sermo ut supra taxati sumus terribiliter præmonet ut huius seculi caduca contempnentes spiritualiaque imitantes cælestia properemus ad regna Quam ob rem ego Eadgar desiderio regni cælestis exardens favente superno numine basileus industrius Anglorum cunctarumque gentium in circuitu persistentium quandam ruris partem id est quinque mansas illo in loco qui noto vocabulo Afintun nominatur dignatus sum largiri pro anime meæ redemptione ad monasterium quod dicitur vetustissimum quod in Wenta positum sanctis apostolis Petro et Paulo dedicatum est ut grex inibi Deo serviens jugiter illam libere possideat terram cum omnibus ad se pertinentibus Fiat enim præfata terra ab omni servili jugo libera cum omnibus sibi rite pertinentibus exceptis his tribus expeditione pontis arcisve coædificatione Denique vero si quis nobis non optantibus nostrum hoc donum violari fraudulenter perpetrando consenserit consideret hinc se die ultima judicii coram Deo rationem redditurum atque cum reprobis quibus dicitur discedite a me maledicti in ignem eternum penis atrocibus esse passurum si non antea corporea lamentatione emendaverit Ðis sind þa land gemære to Afintune ærest on þa ealdan byrig of þære ealdan byrig and lang stremes on ðonon langan forda of þam langen forda innon þa dic andlang þære dic east innon waddene andlang þære rode innon syx æceras of six æceræn of þæren uferen legæ of þam uferan lege ut þurh þona wuda on þa readan hane of þaræ readan hane andlang mearce on þone mapoldra stoc of þam stocce ut þurh þone wudæ on þa fulan flode of þære fulan flode andlang dæne on higan holtes dic of higan holtes dic on þa hocedan dic of þære hocedan dic andlang mearce on þa hwitan dic of þære hwitan dic andlang smalan dune on þone herpað of þam herpaðe andlang mearce to ðam hæþænan byrigelsan of þam hæþenan byrigelsan andlang mearce eft on ða ealdan byrig Anno dominice incarnationis DCCCCLXI scripta est hæc carta his testibus consentientibus quorum inferius nomina caraxantur Ego Eadgar rex Anglorum corroboravi Ego Dunstan archiepiscopus concessi Ego Oscytel archiepiscopus confirmavi Ego Bryhthelm episcopus subscripsi Ego Aðelwold abbas Ego Ælfheah dux Ego Aðelwod dux Ego Ædmud dux