Charter Document - 06510117

Charter Document - 06510117


Charter Number: 06510117
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0961
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 696)

Charter:

In nomine domini nostri Jhesu Christi Licet enim decreta pontificum et verba sacerdotum uti montium fundamenta in districtis ligaminibus stabilita sint tamen plerumque tempestatibus et turbinibus rerum mundanarum etiam religio sanctæ Dei ecclesie maculis reproborum dissipatur ac frangitur Ideoque incognitum futurorum temporum statum providentes posteris succedentibus proficuum esse decrevimus ut ea quæ communi meditationi salubri consilio definiuntur sertis litterulis firmentur Quamobrem ego Eadgar rex Anglorum cuidam ministro qui agnoscitis nobili Byrnsige appellatur vocabulo quandam telluris particulam v videlicet cassatos illo in loco ubi a ruricolis at Eblesburnan nuncupatur vocabulo perpetua largitus sum hereditate ut ipse vita comite cum omnibus utensilibus voti compos habeat et post vitæ suæ terminum quibuscumque voluerit clero nomis inmunem derelinquat Sit autem predictum rus omni terrenæ servitutis jugo liberum tribus exceptis rata videlicet expeditione pontis arcisve restauratione Si quis igitur hanc nostram donationem in aliud quam constituimus transferre voluerit privatus consortio sanctæ Dei ecclesie æternis barathri incendiis lugubris jugiter cum Juda Christi proditore ejusque complicibus puniatur si non satisfactione emendaverit congrua quod nostrum contra deliquit decretum His metis præfatum rus hic inde gyratur Ðis synd þa land ge mere þara v hida at eblesburnan Ærest on þone ealdan wiðig þonne of ðam wigiðe on butan þone ealdan ham stede on ða med dic andlang þere dic ut on stret ford þonne east andlang streames oð Ælfredes ge mere þonne þonan suð on þa for yrþe easte wearðe on ðone ealdan weg þonne suð andlang paðes on ðone hyndes þyfel of þæm þyfele syð andlang weges oðða greatan dic þonne west andlang dic of þðet deope sled westeweard þonne norð andlang þere ealdan hlinch rewe þonne norð on ðone lytlan stan beorh of þæm beorge norð on gerihta oð succan scylfe þonne of succan scylfe norð ofer gyfan feld þweores ofer east cumb on þa for yrþe westewerdne þonne andlang þere ealdan land sceare oð ðorn hlinc of þorn hlinh ealswa on dinnes hlinch of dynnes hlince norð ofer moxes dune of moxes dune norð on eblesburnan þonne andlang streames oð ðone ealdan wiþig Þonne an ic twega wæna gang on clætinc to wuduredenne a on ece Anno dominicæ incarnationis DCCCCLXI Scripta est hæc carta his testibus consentientibus quorum inferius nomina caraxantur Ego Eadgar Rex Anglorum concessi Ego Dunstan archiepiscopus corroboravi Ego Oscytel archiepiscopus confirmavi Ego Osulf episcopus con solidavi Ego Byrhtelm episcopus corroboravi Ego Oswold episcopus adquievi Ego Aþelwold abbas Ego Ælfhere dux Ego Ælheah dux Ego Æþelstan dux Ego Aþelwold dux Ego Eadmund dux Ego Ælfgar minister Ego Ælfwine minister Ego Byrhtferð minister Ego Æþelsige minister Ego Wulfhelm minister Ego Æþelwine minister