Charter Document - 06510116

Charter Document - 06510116


Charter Number: 06510116
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0961
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 695)

Charter:

Largiflua Christi omnipotentis largiente clementia patenter agnovimus quod his recidivis æterna jugiterque mansura ob perpetuæ remunerationis talionem tocius mentis adnisu lucrando sint Et enim scriptum est Nichil intulimus in hunc mundum verum nec ab eo auferre quid poterimus Quapropter lubrici potentatus non immemor ego Eadgar Christo conferente tocius Anglicæ regionis basileus ob majoris premii remunerationem aliquam ruris particulam septem videlicet mansas et dimidiam in illo loco qui a ruricolis Eastun nuncupatur Byrhtelmo præsuli michi carnalis prosapiæ nexu copulato ob ejus fideli obsequium quod erga me sedulus exhibuit perpetua largitus sum hereditate ut ipse vita comite cum omnibus utensilibus hilaris possideat et post vitæ suæ terminum quibuscumque sibi placuerit heredibus inmunem derelinquat Sit autem predictum rus omni terrene servitutis jugo liberum tribus exceptis rata videlicet expeditione pontis arcisve restauratione Si autem aliquis larva rico inflatus spiritu hoc nostrum decretum discindere temptaverit nisi satisfactione dignissima in hac vita penituerit in futura coram Christo et ejus angelici agminis collegio pænis permansuris punitum se sentiat et in æternum ligamine sacrilegii strictum agnoscat His etenim limitibus præfatum rus hic inde gyratur Þis synd þa land gemero to Eastune ærest on eadmundes wer of eadmundes were on þa ealdan byrig of þære ealdan byrig upp andlang dic to þam eþenan byrigelsan of þam æþenan byrigelsan and lang mearce to þære port stret andlang smalan dune upp to þære dic of þære dic andlang mearce innan blacan lace of blaca lace and lang watæres on costices mylne of costices mylne andlang mearce to þære fulan flode of þære fulan flode and lang stret to þam eafod stoccan of þam heafod stoccan andlang stret innan icenan andlang icenan to þære grenan furh inna þara stræt andlang stræt and lang mearce on stapol þorn of stapol þorne andlang mearce on þa haran apoldran of þara haran apoldran innan þane smalan weg of þan smalan wege innan þa readan rode of þære readan rode andlang þæs mylan weges on þone lunden weg and lang þes lundænes weges innan cealc hammæs of cealc hammam andlang mearce innan bica fed of bica setle andlang mearce innan fearninga lege of fearninga lege andlang dic æft on icenan innan eadmundes wer Anno dominice incarnationis DCCCCLXI Scripta est hæc carta his testibus consentientibus quorum inferius nomina caraxantur Ego Eadgar Rex Anglorum corroboravi Ego Dunstan archiepiscopus concessi Ego Oscytel archiepiscopus confirmavi Ego Osulf episcopus subscripsi Ego Brithelm episcopus impressi Ego Aþulf episcopus corroboravi Ego Alfwold episcopus con solidavi Ego Oswold episcopus confirmavi Ego Aþelwold abbas Ego Ælfhere Dux Ego Ælfheah Dux Ego Aþelwold Dux Ego Brihtnoð Dux Ego Eadmund Dux Ego Æþelmund Dux Ego Ælfgar minister Ego Ælfwine minister Ego Byrtferð minister Ego Æþelsige minister Ego Eadric minister Ego Æþelwine minister Ego Osweard minister Ego Osulf minister Ego Wulfstan minister Ego Æþelsige minister Ego Ælfsige minister Ego Wulfhelm minister Ego Ælfsige minister Ego Ælfred minister Ego Ealdred minister Ego Æþelsige minister Ego Alfwold minister