Charter Document - 06510113

Charter Document - 06510113


Charter Number: 06510113
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0941
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): eSawyer (S 511)

Charter:

In nomine summæ ac invisæ trinitatis Regnante perpetualiter omnipotente Deo atque per ineffabilem majestatis suæ potentiam cuncta rerum moderamina disponente Ego Eadmundus qui ejusdem munere gratuita prævidente compos regni Anglorum basileus existo per omnipotentis dexteram paterno solio sublimatus quandam telluris particulam meo fideli ministro Æðelgeardo vii scilicet mansas in loco qui nuncupatur at Ticcestede ut ille eam sine invisæ jugo servitutis cum pratis Pascuis Silvis Rivulis omnibusque ad ipsum locum necessitatibus rite pertinentibus Et post terminum huius vitæ cuicunque voluerit heredi derelinquat liberaliter in eternam hereditatem Si autem quod absit aliquis frenet ico deturpatus spiritu hanc meæ compositionis syngrapham aliqua in re demere conaverit sciat se dubio procul æternis barathri incendiis sine fine puniendum nisi congrue penituerit quod proterve deliquit Rus præfatum his terminis hinc illincque rotatur Ærest on oddan heal of oddan heale on luhhes geat of luhhes geate on ceorla geat of ceorla geate on risc mære of risc mære on sciteres flodan on nedder heal of nedder heale on þære greatan bechan geat of þære greatan bæcan geate on clinca leage of clinca leage on hatan hammas weste wearde of hatan hamman on tun weg of tun wege on stapol pege of stapol wege on þæt deor geat of ðam deor geate æft on oddan heal Scripta est hæc cartula Anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi DCCCC[XLI] regni mei ii Indictione xiiii epacte xxviii concurrentes iiii Sub nona Kalend Augustus in villam qui celebri at Ceodre Acta est hæc donatio His testibus consentientibus quorum nomina subtus minulis depicta annotantur Ego Eadmundus tocius Britanniæ rex hanc meam donationem signo sanctæ semperque amande crucis confirmavi et subscripsi Ego Eadred cliton et frater regis consensi et subscripsi Ego Wulfhelmus archiepiscopus consensi et subscripsi Ego Cenwold episcopus consensi et subscripsi Ego Oda episcopus consensi et subscripsi Ego Ælfreð episcopus consensi et subscripsi Ego Þeodred episcopus consensi et subscripsi Ego Wulfgar episcopus consensi et subscripsi Ego Burhric episcopus consensi et subscripsi Ego Ælfheah episcopus consensi et subscripsi Ego Ælfric episcopus consensi et subscripsi Ego Æþelmund dux Ego Ælfhere dux Ego Æþelstan dux Ego Wulgar dux Ego Ealdelm dux Ego Aþelwold dux Ego Ælfsige minister Ego Witgar minister Ego Wulfgar minister Ego Odda minister Ego Wulfsige minister Ego Wullaf minister Ego Ælfred minister Ego Eadmund minister Ego Eadweard minister Ego Winsige minister Ego Ælfstan minister Ego Eadric minister Ego Ælfgar minister Ego Ælfric minister Ego Æðelferð minister Ego Ealhelm minister