Charter Document - 06510112
Charter Number: | 06510112 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
Charter Language: | Latin, English |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0959 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 680) |
Charter:
In hoc etenim mortali seculo nichil prolixa felicitate fruitur nichil diuturna dominatione potitur nichil quod non ad fatalem vitæ terminum rapido cursu tendatur Ideoque ut orthodoxorum demonstrant exempla ita nobis mundanarum rerum patro miniæ sunt perfruenda ut tamen æternæ patriæ emolumentis numquam fraudemur Quamobrem ego Eadgar tocius Albionis gubernator et rector cuidam ministro michi valde fideli qui a peritis noto nuncupatur vocabulo Ælfwine quandam telluris particulam sub estimatione x scilicet cassatorum qui ab huiusce prosapiæ coliculis at West Clearan usitato nuncupatur vocabulo prona ammodum devotione æterna largitus sum hereditate quatinus ipso cum omnibus utensilibus pratis videlicet pascuis silvis hilariter voti compos perfruatur et post vitæ terminum quibuscumque voluerit clero nomis inmunem derelinquat Sit autem predicta tellus quam ego cum consensu optimatum meorum præfato largitus sum ministro ab omni terrene servitutis jugo libera tribus his exceptis rata videlicet expeditione pontis arcisve restauratione Si quis autem larva rico instinctus spiritu hoc donum violare immutareve præsumptuosus temptaverit nisi digna satisfactione ante obitum suum reus penituerit æternis barathri prostratus incendiis cum Juda Christi proditore æternaliter lugubris puniatur His limitibus præfatum rus hinc inde gyratur Ðis synd þa land ge mere to West Clearan Erest þær sceapwæsce scet on aleburnan and lang aleburnan þæt on efer broc of þam broce on cofring treow of þam treowe on ge rihte to weard rode þanone an frang sing æcer of þam æcere on wic herpað and lang herpaðes on wearð seð of þam sede and lang weges on wiði graf of þam grafe on sciddell of þam delle and lang weges on hyldan hlef of þam hlewe on brið swiðe stane of þam stane on humwill of þam wille on sceapwæscan and land sceapwascan oþ þæt easte on aleburnan Anno dominicæ incarnationis DCCCCLVIIII Scripta est hæc carta his testibus consentientibus quorum inferius nomina caraxantur Ego Eadgar rex hoc donum concessi Ego Dunstan archiepiscopus consensi Ego Oscytel archiepiscopus confirmavi Ego Osulf episcopus subscripsi Ego Aþulf episcopus corroboravi Ego Byrhtelm episcopus adquievi Ego Alfwold episcopus subscripsi Ego Byrhtelm episcopus confirmavi Ego Æþelwold abbas Ego Ælfhere dux Ego Ælfheah dux Ego Eþelstan dux Ego Aþelwold dux Ego Eadmund dux Ego Eþelmund dux Ego Byrthnoð dux Ego Ælfgar minister Ego Ælfwine minister Ego Byrthferð minister Ego Eþelsige minister Ego Eadric minister Ego Oswig minister Ego Osweard minister Ego Osulf minister Ego Wulfgar minister Ego Ælfric minister Ego Alfwold minister Ego Ælfsige minister Ego Ælwic minister Ego Ealdred minister Ego Alfwold minister Ego Sigeferð minister