Charter Document - 06510110

Charter Document - 06510110


Charter Number: 06510110
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0958
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 675)

Charter:

Quamvis omnia que in huius labentis evi curriculo cernuntur temporalia sint et terrenis cælestia sint mercanda tamen ut recidiva successoribus nostris tutiora permaneant apicum seriæ testiumque adfirmatione roboranda sunt Quapropter ego Eadgar gratia Dei rex Merciorum ceterarumque circumquaque nationum ruris quandam particulam id est xx mansas in loco ubi ruricolæ vulgari onomate vocitant at Wudutune cuidam ministro meo Æþelrico largiflua mente pro ejus satis placabili obsequio ad modum libenter imperpetuam hereditatem concedo ut ipse habeat possideat que quamdiu in hoc seculo vita fruatur et post se cuicumque voluerit derelinquat His consentientibus pax perpetua contradicentibus autem ve hic et in futuro His quoque limitibus præfata tellus girari videtur Ærest at meolforda upp and lang streames oþ ramma ford of þam forda and lang ramma dæne to eadweardes ge mære of eadweardæs ge mære to glim and lang glim adune on þone stream oþ hit cymþ to þam stream þæ scyt fram meolcforda up and lang þæs streames þæt hit cymþ æft to meolcforda and ymb þone wudu swa Ælfsige and Æþelricg wurð Acta est autem hæc donatio Anno dominicæ incarnationis DCCCCLVIII indictione vero i cum consensu atque consilio episcoporum optimatumque queram nomina inferius decarraxata parent + Ego Eadgar Rex hanc meam munificentiam cum trophæo agyæ crucis corroboravi + Ego Oscytel episcopus + Ego Cenwold episcopus + Ego Dunstan episcopus + Ego Cynesige episcopus + Ego Aðulf episcopus + Ego Leofric episcopus + Ego Leofwine episcopus + Ego Ealdred episcopus + Ego Ealdred abbas consensi et manu propria signum sanctæ crucis impressi + Ego Ælfhere Dux + Ego Æþelstan Dux + Ego Æþelmund Dux + Ego Æþelwold Dux + Ego Æþelmund Dux + Ego Æþelwold Dux + Ego Beorhtnod Dux + Ego Ælfwine minister + Ego Alfwold minister + Ego Eanulf minister + Ego Æþelsige minister + Ego Ælfsige minister + Ego Ælfhelm minister + Ego Ælfsige minister + Ego Æscferd minister + Ego Æþelwine minister + Ego Æthelwold minister + Ego Osfærþ minister