Charter Document - 06510104
Charter Number: | 06510104 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
Charter Language: | Latin, English |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0956 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 672) |
Charter:
O ineffabilis gratia quæ carnem sumere dignata es ut prothoplasto neglecto salvares genus humanum Chyrographo igitur antiqui hostis deleto gratia vincente melli fluam potentia liberi arbitrii Deo gratias redit homini jam redempto sanguine Christi Ex quo bellis cessantibus sua largiri discunt christiani comparando regna polorum Unde et ego Eadgar Angvl saxonum rex Deo dextro condonare disponens unum quemque fidelem gratulandi gratia Huic quoque familiarissimo militi nomine Ælfstan terram quæ dicitur at Haranwylle sicut terminus demonstrat infra distinctus in hereditatem concedo perennem cum omnibus ad se pertinentibus liberam ab omni censu regali tribus exceptis expeditione videlicet arcis et pontis constructione Acta est autem hæc libertas Anno DCCCCLVI Ab incarnatione dominica Indictione xiiii Primo vero anno imperii nostri Ðis synt þa land ge mæro at haranwylle of þa ellen stubbe on ðane oðerne ellen stubbe þanone on þa ealdan fyrh þanone to smalan wege on butan flegges garan Ðonne and lang þæs smalan weges þæt hit sticað on humbracumb þonne on icenilde weg þæt eft on ellen stubb Þonne on þone herepað on haran dune þonne be herepaðe on cranwylle þonne on hesleabroc on hreodmede þonne on þa ealdan cot stowe þonne on smalan broc þonne on þæt longe furlang þonne on cylmes cumbe on snelles garan Ðonne ys þis sio með þe þærto ge byreð and lang þæs ealdan broces þæt hit sticad on syðtuninga lace þonne on stocwylle broc þonne on þane ealdan broc þanone on wudubricge and ðes land sint vii hyda ðe þes land ge mæro to ge byriað Ego Eadgar Rex Deo largitore Anglicæ gentis totiusque Bryttaniæ hoc donum trophæo agiæ crucis confirmavi Ego Dunstan archiepiscopus corroboravi Ego Ælfhere dux hoc idem consensi Ego Ælfsige episcopus adquievi Ego Osulf episcopus Annui Ego Daniel episcopus Subscripsi Ego Æþelstan Dux Ego Ælfgar minister Ego Byrhferth minister Ego Ælfheah minister Ego Ælfwine minister Ego Æþelmær minister Ego Ælfsige minister Ego Wulfric minister Ego Ælfsige minister Ego Siric minister Ego Æðelweard minister Quicunque amodo hoc donum custodierit palmam tripudii inveniat paradysi avertere vero quisquis ausus fuerit missus Cocyto nullo modo emergat donec totum usque ad novissimum reddat quadrantem nisi emendat