Charter Document - 06510100

Charter Document - 06510100


Charter Number: 06510100
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0956
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 619)

Charter:

Regnante in perpetuum domino nostro Jhesu Christo Sacre autem scripturæ et edicta bona catholicorum patrum nos admonent ut memores simus quandoquidem transeuntis mundi vicissitudo cotidie per incrementa temporum crescendo decrescit et ampliando minuitur crebrescentibusque repentinis variorum incursum ruinis vicinus finis terminus esse cunctis in proximo cernitur Idcirco vanis ac transi bilibus rebus mansura cælestis patriæ premia mercanda sunt Quapropter ego Eadwig rex Anglorum cæterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector cuidam meo fideli ministro vocitato nomine Eadrico modicam partem terræ Id est l mansas concedo in illo loco ubi ruricolæ appellativo usu ludibundisque vocabulis nomen indiderunt at Meone quatinus ille bene perfruatur ac perpetualiter possideat dum huius labentis ævi cursum transeat inlæsus atque vitalis spiritus in corruptibili carni inhereat et post se cuicumque voluerit heredi derelinquat sicuti prædiximus in æternam hereditatem Sit autem prædictum rus liberum ab omni mundiali obstaculo cum omnibus quæ ad ipsum locum pertinere dinoscuntur tam in magnis quam in modicis rebus Campis Pratis Pascuis Silvis Excepto istis tribus expeditione pontis arcis constructione Hanc vero meam donationem quod opto absit a fidelium mentibus minuentibus atque frangentibus fiat pars eorum cum illis de quibus e contra fatur Discedite a me maledicti in ignem æternum qui paratus est Sathanæ et satellitibus ejus Nisi prius digna Deo pænitentia veniam legali satisfactione emendaverit Predicta siquidem tellus his terminis circumcincta clarescit Ðis synt þa land ge mera ærest of cit wara beca on hremnes beorh be þære fyr on spedige ðorn andlang weges to luhesforda of luhesforda andlang weges ut to lang port andlang dæne ut on þa ealdan rode ofer bord dene on wunces hyl of wungces hyl on ryþæres heafod of ruðeres heafde on rindesele þonan on sædeles sceate steorte utan clað heale of clað leahe utan ac sceates forð of ac sceates forda up on sceaftles oran of sceaftles oran ut to heofes bricge andlang scire on hweðels heal of hwæðeles heale andlang hlude burnan of hludeburnan forð andlang weges up to penne of penne be wyrttruman ut to wowbincg andlang wowbincg ut an tihel leahe of tihel leahe utan ham wudelace andlang ham wudelace utan greot burnan andlang greot beornan to cirscumbe lace of cirscumbe lace on mearc ham on þæt heow bæc of ðam heow bæce up on bryttes oran on medeman oran nyþe weardne ðonan and lang lea fore weardne andlang langan lea on finces stapel of finces stapole andlang wuda of æscstedeget of æscstede geate andlang wuda on citwara mearce and lang bæces to citwara becon Hæc carta scripta est Anno dominicæ incarnationis DCCCCLVI Indictione xiiii Ego Eadwig Rex Anglorum indeclinabiliter concessi Ego Eadgar Ejusdem regis frater consensi Ego Oda archiepiscopus cum signo sanctæ crucis roboravi Ego Ælfsinus Præsul sigillum agiæ crucis impressi Ego Oscytel episcopus consignavi Ego Osulf episcopus confirmavi Ego Byrhtelm episcopus adquievi Ego Alfwold episcopus non rennui Ego Wulsige episcopus corroboravi Ego Aþulf episcopus subscripsi Ego Daniel episcopus conclusi Ego Æðelstan dux Ego Eadmund dux Ego Æþelstan dux Ego Ælfhere dux Ego Æþelsige dux Ego Æþelwold dux Ego Ælfheah dux Ego Ælfsige minister Ego Ælfric minister Ego Ælfsige minister Ego Ælfwine minister Ego Wulgar minister Ego Wulfric minister Ego Ælfgar minister Ego Ælfheah minister Ego Ælfred minister Ego Æðelgearð minister Ego Byrthferd minister Ego Ælfric minister Ego Æðelmer minister Ego Ælfwig minister Ego Ælfric minister Ego Ælfsige minister Ego Ælfwold minister Ego Eadwold minister