Charter Document - 06510095

Charter Document - 06510095


Charter Number: 06510095
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0956
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 600)

Charter:

In nomine domini nostri Jhesu Christi Igitur apostolicis dictis nos congrue parere oportet qua in epistola nos pie monet ut inquit ipse suprema voce amet proximum qui diligit Deum et hoc itaque ab utriusque sexu propagatum esse perhibetur Propter quod ego Eadwig gentis Anglorum cæterarumque per gyrum nationum basileus cuidam nobili feminæ vocitatæ nomine Æðelhild xx mansas in loco qui dicitur Drokenesford perpetualiter concedo amodo cum securitate nostrum donum vita comite sibi usurpet se obeunte cuicumque voluerit in charisma perenne impertiat Cum campis Pascuis Pratis Silvis hæc tellus a cuncto sit inmunis servi tu nisi pontis et arcis et expeditionis juvamine Si quis vero minuerit hanc donationem Sciat se reum omni hora vitæ suæ et tenebrosum Tartarum non evadere Istis terminis ambitur predicta tellus Þis syndon þa land ge mæro to Drocenesforda Ærest of Drocenesforda to biene stede of biene stedæ to scida felda þanon utt to langan leagæ middæ wærdræ þanon upp to þære stigælæ þanon utt to wulf pyttun þanon utt on Meone Hæc ista mea donatio data est Anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi DCCCCLVI Indictione xiiii Ego Eadwig Rex Anglorum indeclinabiliter concessi Ego Eadgar ejusdem regis frater consensi Ego Oda archiepiscopus cum signo sanctæ crucis roboravi Ego Ælfsinus Præsul sigillum agyæ crucis impressi Ego Cenwold episcopus cum signo sanctæ crucis consignavi Ego Cenwold episcopus Ego Oscytel episcopus Ego Osulf episcopus Ego Byrhtelm episcopus Ego Æþelstan Dux Ego Eadmund Dux Ego Æðelstan Dux Ego Byrhtferð Dux Ego Æðelmund Dux Ego Ælfhere Dux Ego Æðelsige Dux Ego Ælfsige minister Ego Wulfric minister Ego Æðelhearð minister Ego Ælfheah minister Ego Ælfgar minister Ego Byrhtferð minister Ego Ælfheah minister