Charter Document - 06510094

Charter Document - 06510094


Charter Number: 06510094
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0956
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 598)

Charter:

Regnante in perpetuum ac gubernante domino nostro Jhesu Christo omnia jura regnorum cunctis agyæ sophiæ fontem haurientibus opere precium fore videtur quod ea que secundum instituta et decreta antiquorum patrum tractata fuerint quamvis veridicorum hominum sermo testimonium sufficeret tamen pro incerta prolixi temporis fortuna chyrographorum schedulis sunt roboranda Quamobrem ego Eadwig non solum Angul Saxonum basileus verum etiam totius Albionis insulæ gratia Dei sceptro fungens uni meo principi quem vocitant nonnulli noto vocamine Æþelgeard cum consensu meorum optimatum x mansas perenni stabilitate concedo in illo loco ubi vulgari astipulatione vocamen antique imposuerunt at Cittandene ut habeat cum omnibus quæ ad illum locum pertinere noscuntur campis pascuis pratis silvis quatinus mea dapsili deditione quamdiu vitalis flatus suum foverit corpus hilari animo perfruatur et post se heredi cui voluerit derelinquat sicut ante manifestatum est æternaliter Careat autem nostrum carisma omni mundano servitio excepto triplici labore expeditione pontis arcisve constructione Si quis autem infringere temptaverit quod absit sciat se rationem redditurum coram Deo et angelis ejus nisi hic prius emendare satageret Istis terminis hæc tellus ambita videtur Ðis synd þa land gemera to Cittandene Ærest on þone þriddan hlinc þe to hamelandunæ hyrþ of þam hlince on mearcdene andlang dene to þam westmestan beorgan þonon east andlang weges on þonon hwitan weter weg of þam wege forþ in on mearclea þonon east andlang hlinces on þa here stræte þonon to cittanwara becun and lang beca forþ to wealtham in on þa mearce þe to hamelandune hyrþ Hæc carta scripta est anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi DCCCCLVI Ego Eadwig rex Anglorum indeclinabiliter concessi Ego Eadgar ejusdem regis frater consensi Ego Oda archiepiscopus cum signo agyæ crucis roboravi Ego Ælfsinus episcopus sigillum sanctæ crucis impressi Ego Oscytel episcopus consignavi Ego Osulf episcopus corroboravi Ego Wulfsige episcopus adquievi Ego Brihtelm episcopus confirmavi Ego Aþulf episcopus consignavi Æþelstan dux Ædmund dux Æþelstan dux Byrhtferh dux Ælfhere dux Ælfsige minister Wulfric minister Ælfheah minister Ælfsige minister Ælfred minister Ælfgar minister Byrhtferþ minister Ælfheah minister Ælfric minister Aþelwold minister