Charter Document - 06510093
Charter Number: | 06510093 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
Charter Language: | Latin, English |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0956 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 596) |
Charter:
In nomine summi tonantis omnia quæcumque secundum ecclesiasticam normam justo moderamine decernuntur quia incertus huius labentis vite status evidenter agnoscitur litter[ar]um apicibus saltim pro ampliore firmitate roborantur Quamobrem Ego Eadwich Anglorum ac tocius Bryttannicæ telluris gubernator et rector cuidam meo fideli ministro vocitato vocabulo Ælfwold aliquam portionem terræ perenniter devota mente concedo id est iiii mansas in illo loco ubi ruri cole antiquo usu nomen indiderunt at Wiþiclea amodo cum securitate nostrum donum vita comite sibi usurpet se obeunte cuicumque voluerit in in charisma perenne impertiat cum campis pascuis pratis silvis Sit vero hæc terra ab omni seculari negotio libera excepta expeditione et pontis ac arcis constructione Si quis autem infringere temptaverit quod absit sciat se rationem redditurum coram Deo et angelis ejus Istis terminis ambitur predicta tellus Ðis synd þa land ge mere to Wiþiglea Ærest of lulles beorge andlang burnan to cynulfes treowe þonon suþ on þerpaþ to megstanes dene þonon on Wiþigleageat of þam geate to seg broce þonon on ucing cumb þonon andlang weges to wyddan beorge þonon on wiþig sled andlang sledes on gericte to þam smalan wege andlang weges on gerihte to brocenan beorge þonon eft on lulles beorge Acta est hæc præfata donatio Anno ab incarnatione domini DCCCCLVI indictione xiiii Ego Eadwig rex Anglorum indeclinabiliter concessi Ego Eadgar ejusdem regis frater consensi Ego Odo archiepiscopus cum signo sanctæ crucis roboravi Ego Ælfsinus præsul sigillum agiæ crucis impressi Ego Cenwald episcopus consignavi Ego Oscytel episcopus subscripsi Ego Osulf episcopus adquievi Ego Wulsige episcopus non rennui Ego Byrhtelm episcopus conclusi Ego Æþelstan dux Ego Eadmund dux Ego Eþelstan dux Ego Ælfhere dux Ego Eþelsige dux Ego Ælfsige minister Ego Wulfric minister Ego Æþelgeard minister Ego Ælfheah minister Ego Ælfsige minister Ego Ælfric minister Ego Ælfwig minister Ego Wulfric minister