Charter Document - 06510091

Charter Document - 06510091


Charter Number: 06510091
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0956
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 585)

Charter:

In nomine Dei et domini nostri Jhesu Christi veri redemptoris mundi Anno vero dominicæ incarnationis DCCCCLVI Ego Eadvvig omni creantis disponente clementia Angli genarumque omniumque gentium undique secus habitantium rex divina ductus amore ab eodem Deo et domino nostro populis et tribubus præordinatus in regem anno imperii meo primo non inmemor fui quomodo et quam mirabiliter omnia supernus rector firme rationis serie gubernat atque custodit Id circo cuidam meo fideli ministro ac propinquo quem non nulli vocitant noto vocamine Ælfheah xxx mansas perpetualiter concedo illo in loco ubi prolatam antiquo usu nomen assertur at Ellendvne Vt terram jam præfatam meo scilicet ovante concessu tramitibus suæ possideat vitæ Deinceps namque sibi succedenti cui voluerit heredi derelinquat ceu prædixi illi in æternam hereditatem Maneat igitur meum hoc immobile donum æterna libertate jocundum cum omnibus quæ ad ipsum locum pertinere dinoscuntur tam in magnis quam in modicis rebus Campis Pascuis Pratis Silvis excepto communi labore expeditione pontis arcisve coædificatione Si qui denique michi non optanti hanc libertatis cartam livore depressi violari sategerint agminibus tetre caliginis lapsi vocem audiant examinationis die arbitris sibi dicentis Discedite a me maledicti in ignem æternum ubi cum dæmonibus ferreis sartaginibus crudeli torqueantur in pena Si non ante mortem digna hoc emendaverint pænitentia Predicta siquidem tellus Istis terminis circumcincta clarescit Ðis synt þa land ge mære to Ellendune Ærest of þam æþenan byrgelsæ andlang wegæs to cærscumbæ þonon on mædena coua of mædæna coua on ðone hric weg to ealhæræs byrgelse þonon andlang þære dic to hafuc þornæ of þam þornæ on ðone bradan stan þonon on clæfær mære of þam mære on hælnes þorn of þam þorne on þone broc þonon to ðam ællen stybbæ of þam stybbæ on ðære ciricean heow wah þonon on hrud wylle of hrud wyllæ to hrysan beorge of ðam beorge to cealdan beorge of þam beorge andlang weges to þam stane of þam stane æft to þam æþænan byrgelse Ego Eadwig Rex Anglorum præfatam donationem sub sigillo sanctæ crucis indeclinabiliter concessi atque roboravi Ego Eadgar ejusdem regis frater cum sigillo sanctæ crucis confirmavi Ego Odo Dorovernensis ecclesie archiepiscopus ejusdem regis principatum et benivolentiam sub sigillo sanctæ crucis conclusi Ego Ælfsige Wintoniensis ecclesie episcopus testitudinem sanctæ crucis subscripsi et confirmavi Ego Cenwald episcopus consignavi Ego Oscytel episcopus subscripsi Ego Osulf episcopus corroboravi Ego Byrhtelm episcopus non rennui Ego Wulfsige episcopus consensi Ego Alfwold episcopus adquievi Ego Aþulf episcopus conclusi Ego Æþelstan dux Ego Eadmund dux Ego Ælfhere dux Ego Æþelmund dux Ego Æþelsige dux Ego Æþelwold dux Ego Ælfsige dux Ego Wulfric minister Ego Æðelgearð minister Ego Ælfheah minister Ego Ælfsige minister Ego Ælfgar minister Ego Byrhtferd minister Ego Ælfric minister Ego Ælfred minister Ego Ælfwold minister Ego Ælfric minister Ego Ælfsige minister Ego Ælfwig minister Ego Eadric minister Ego Cynsige minister