Charter Document - 06510090

Charter Document - 06510090


Charter Number: 06510090
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0956
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 571)

Charter:

Christi disponente gratia Ego Eadred divina gratia favente Rex et primicerius tocius Albionis aliquantulam ruris particulam Id est V mansas trado in loco qui dicitur Rimtun uni meo ministro nomine Brihtrico ut habeat ac possideat cunctis diebus vitæ suæ cum omnibus ad se pertinentibus Campis Pascuis Pratis Silvis Igitur imminente dissolutionis suæ calle corporis et animæ successorum sibi carorum cuicumque placuerit menti libera jam largiatur et ipsi perpetuæ namque huius tramitibus mundi Hoc quod concessi terræ prænotatam a cunctis laboribus vitæ mortalium permaneat abdicatum præter id quod nobis omnibus communiter indigere videtur Id est tria exercitus aditum Ponti edificium munitionis castellique auxilium Si quis vero dæmonicæ fermentationis stimulo incedens nostrum integrum et inviolatum donum fraudulenter infringere probaverit sciat se reum omni hora vitæ suæ et tenebrosum Tartarum non evadere sed cum Anna et Zaphira æternæ anathematis macera perforandum Nisi prius hoc digna satisfactione emendare voluerit Istis terminibus predicta terra cyrcumgirata esse videtur Ðis synd þa land ge mæra To Rimtune ærest on mearh forda upp on hunig broces stream of beorhtulfes ge mær dic Ðonon suð on þa dic of ða west langan dic of þære dic on wændan mæres lace þonon on mor dic Æft of mor dic norð on wendan beorges hear pað of þam hear paðe on wiðig leas wyrtruman ofer cattes flot on eatan beares wyrtruman þonon east oþ oslaces leas east ende norð be wyrttruman on ða east langan dic wale oðða ealdan dic weste wearde þonon east on dic oþ heo wend norð on hig broces stream þonon æft upp and lang streames on mæreforð neoðo weardne þonon norð and lang dic utt þurh wynna wudu on stroð norð wearð þonon east on þone mær hagan And lang hagan suþ on feld on wyrttruman oþ wederan grafes suð ende þonne west and lang hear poðes suð on þa ealdan dic æft on mer forð Acta est hæc præfata donatio Anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi DCCCCLVI Indictione xiiii Huius doni con stipulatorum nomina inferius notata videntur Ego Eadredus Rex Anglorum præfatam donationem sub sigillo sanctæ crucis indeclinabiliter consensi atque roboravi Ego Oda Dorobernensis ecclesie archiepiscopus sub sigillo sanctæ crucis conclusi Ego Eadwig cliton adquievi Ego Eadgar frater ejus consensi Ego Wulfstan archiepiscopus consensi et subscripsi Ego Ælfsige episcopus corroboravi Ego Wulfsige episcopus testitudinem sanctæ crucis subscripsi Ego Ælfwold episcopus consignavi Ego Osulf episcopus roboravi Ego Byrhtelm episcopus consignavi Ego Aþestan Dux Ego Eadmund Dux Ego Æþelsige minister Ego Ælfsige minister Ego Ælfnoð minister Ego Byrhtferð minister Sed et huius donationis Dunstanus abbas et omnis congregatio Glestingensis ecclesie testes extitisse memorantur