Charter Document - 06510087

Charter Document - 06510087


Charter Number: 06510087
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0948
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 547)

Charter:

Regnante inperpetuum domino nostro Jhesu Christo Omnipotens factor atque monachus dispensator in sua unica præscientia quæcumque abdita aut se ostendentia sint inscrutabili atque intelligibili dispensatione disposuit ac gubernat Quapropter ego Eadredus rex Anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector dedi cuidam meo ministro vocitato nomine Fryþerico iiii mansas in illo loco ubi jamdudum ruricolæ illius regionis nomen inposuerunt at Ofærtune Ut terram jam præfatam meo scilicet ovante concessu tramitibus suæ possideat vitæ deinceps namque sibi succedenti cui voluerit heredi derelinquat ceu prædixi illi in æternam hereditatem Maneat igitur meum hoc immobile donum æterna libertate jocundum cum omnibus que pertinent sibi tam in magnis quam in modicis rebus Campis pascuis pratis silvis excepto communi labore expeditione pontis arcisve constructione Si qui vero prout non optamus serpentino suggestionis dæmonicæ toxico inflati huius tramitis seriem in aliquo temptaverint fedare Noverint se cum Anna et Zafirra satellitibusque herebica æterne anathematis macera perforandus Nisi prius digna satisfactione emendare maluerint Istis terminibus prædicta terra circumgyrata esse videtur þis synt þa land gemero to ofertune Ærest and lang wusan oþ þa riþe inon þone wuda þweores ofer þone wuda on þa stræt and lang stræte ofer þone broc þonon on þa dic andlang dic oþ þer dices heafod and þonne eft on þa ea Acta est hæc præfata donatio Anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi DCCCCXLVIII Indictione vi + Ego Eadredus rex Anglorum præfatam donationem sub sigillo sancte crucis + indeclinabiliter concensi atque roboravi + Ego Wulfstanus archons divine servitutis officio mancipatus Eborace civitatis archiepiscopus sigillum sancte crucis + impressi + Ego Ælfheah Wintaniensis ecclesie episcopus testitudinem sancte crucis + subscripsi et confirmavi + Ego Cenwald episcopus + Ego Ælfric episcopus + Ego Aeþelgar episcopus + Ego Ælfred episcopus + Æþelstan dux + Eadric dux + Æþelstan dux + Ealhhelm dux + Eadmund minister + Ælfstan minister + Wulfric minister + Ælfsige minister + Wulfric minister + Æþelgeard minister + Ælfric minister + Æþelnoþ minister